Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 36

246
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
et generativae: ergo, et una potentia. Probatur antecedens: Nam objectum
earum potentiarum est alimentum: ergo, non datur potentia augmentativa
absque nutritiva.
Respondeo: nego conclusionem: quamvis enim verum sit potentiam
augmentativam praeexire nutritivam, et cum illa se conjungi, inde non bene
infertur quod non sint duae potentiae distinctae, nam potentia volitiva ne-
cessario praesupponit intellectivam et nihilominus juxta omnes sunt duae
potentiae. Ad secundum et ultimum dico: esse quidem unum objectum ma-
terialiter consideratum, non vero formaliter, quia sub diversa ratione formali
tendunt in objectum dictae potentiae; nutritiva enim tendit in illud, aqui-
rendo novam partem substantiae per conversionem alimenti in substantiam
aliti; augmentativa tendit in illud aquirendo novam partem quantitatis qua
vivens augetur usque ad perfectum perveniat statum; generativa deinde ten-
dit convertendo partem alimenti residuam post sufficientem viventis nutri-
tionem in semen quod ordinatur ad generationem.
Pro solutione aliorum argumentorum nota: in omnibus viventibus ani-
matis etiam inanimatis ex putri materia productis, ea quidem potentiam ge-
nerativam sed in plerisque impeditam, debilem et remotam, vel ob nimium
calorem naturalem, vel ob nimium ejusdem effectum, vel quia sunt in alio
loco vel aliud obstaculum habentium, ob quod eandem potentiam nequeunt
reducere ad actum.
Quaeres primo:
Utrum potentia nutritiva distinguatur realiter ab augmenta-
tiva?
Respondeo negative: Nam eadem virtus, quae convertit alimentum in
substantiam aliti, producit novam partem quantitatis, quae naturaliter con-
sequitur substantiam de novo aquisitam: ergo, eadem naturaliter virtus suf-
ficit, ut fiat nutritio et augmentatio, et consequenter realiter identificantur.
Distinguuntur tamen formaliter eo quod diversis definitionibus quidditativis
definintur et quia versantur circa terminos diversos; terminus namque nu-
tritionis est substantia, augmentationis vero quantitas; quae terminorum di-
versitas ad minus inferre debet distinctionem formalem, maxime cum actus
illarum sint adaequati subordinati.
An autem potentia generativa distinguatur realiter a nutritiva et aug-
mentativa? – discrepant multi. Pro cujus notitia et solutione
Nota: aliam esse potentiam generativam in semine aliam in anima. Si de
prima sit sermo, certum est eam realiter distingui; nam potentia nutritiva est
1...,26,27,28,29,30,31,32,33,34,35 37,38,39,40,41,42,43,44,45,46,...90
Powered by FlippingBook