Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 45

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
255
Objicies secundo:
Actus vitalis debet esse a principio vitali; sed species impressa non est
vitalis, ut per se patet: ergo, nequit esse principium effectivum cognitionis.
Respondeo: distinguo majorem: actus vitalis debet esse a principio quo
vitali, nego majorem et concedo minorem – nego consequentiam; ad vitales
enim effectus non requiritur, quod omne principium quo sit vitale, sed solum
necessarium est, quod totum principium quod sit vitale. Cum ergo in nostro
casu totum principium cognitionis est ipsum vivens ut habens requisita, sit
vitale, habebit cognitio quidquid requiritur ad rationem effectus formalis.
Objicies tertio:
Quamvis ad actum amoris necessario requiratur cognitio, haec tamen
non influit efficienter in illum; ergo, etiam quamvis ad actum cognitionis
praerequiratur species impressa, non tamen efficienter concurrit ad talem
cognitionem.
Respondeo: nego consequens et paritatem: ratio distinguendi est: quia
cognitio se tantum habet ad actum amoris ut conditio, species autem impres-
sa habet se ut principium quo respectu sensationis. Ratio hujus est, quia in
actu amoris nulla formalitas reperitur, quae corresponderet cognitioni tan-
quam causae, bene vero in actu sensationis, ut paulo ante diximus. Conse-
quenter species impressa sensibilis etc.
Quaeres primo:
Quaenam sit causa specierum sensibilium?
Suppone primo: species sensibiles adduci de potentia subjecti: ratio est
quia totum esse specierum est causatum ab objecto; sed non per creationem
veram, sicquidem nullum agens creare potest: ergo, per veram eductionem
de potentia subjecti.
Suppone secundo: praedictam speciem non habere causam formalem,
siquidem ipsae sunt quaedam formae accidentales. Unde difficultas tantum
est circa causam efficientem, siquidem causa materialis ipsarum est subjec-
tum cui inhaerent, causa vero finalis est sensatio ab illis producta. Nunc ad
quaesitum
Respondeo: species impressae sensibiles sensuum externorum tantum
producuntur ab objectis, quae mediis illis percipiuntur tanquam a causis ae-
quivocis. Ratio est, quia ideo colligimus quod calor efficienter proveniat ab
igne vel ab alio calore, quia illo debite applicato ponitur calor, et eo ablato,
calor desinit esse; sed objecto debite applicato potentiae sensitivae statim
1...,35,36,37,38,39,40,41,42,43,44 46,47,48,49,50,51,52,53,54,55,...90
Powered by FlippingBook