Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 51

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
261
ad praedictas carunculas sunt duo nervi, per quos ad illas descendunt spiritus
vitales, similiterque ascendunt ad sensum communem species intentionales
odorum, quae ab olfactu percipiuntur. Hoc supposito
Quaeres secundo:
Quodnam sit organum seu sensorium potentiae olfactivae?
Respondeo: esse praedictas carunculas mamillares. Ratio est, quia hae
existunt juxta cerebrum et ab illo ducunt originem, quod ad olfactum requi-
ritur. Praeterea cum sint partes spongiosae et ante respirationem compres-
sae, et earum pori quasi aperti sunt valde apti ad hoc, ut per respirationem
dilatentur, et pori earum aperiantur, ut sic pateat additus ad ingressum spe-
cierum odoris, sicque etc.
Quaeres tertio:
Quodnam sit objectum olfactus?
Respondeo: esse odorem, qui non est aliqua substantia, sed accidens ad
tertiam speciem qualitatis pertinens. Ratio primi est, nam odorem percipere
potest olfactus et nullus alius sensus externus: ergo, hoc ideo est, quia odor
est adaequatum ejus objectum. Ratio secundi est, nam res odoriferae solent
perseverare integrae in suo esse substantiali et absque aliqua sensibili mu-
tatione seu diminutione, licet totum odorem quem habent deperdant: ergo,
talis odor non est substantia sed accidens. Quod autem ad tertiam speciem
qualitatis pertineat, patet, quia cum odor sit passio sensibilis nequit pertinere
ad primam vel secundam speciem, quae insensibiles sunt, nec ad quartam,
cum haec sit sensibile commune: ergo, ad tertiam. Ex his igitur dictis descri-
bi potest potentia odorativa: est potentia vitalis materialis receptiva odoris
tantum, adeoque etc.
Quaestio tertia:
De sensu gustus et tactus
Nota: quod circum latera oris sint dispositi dentes gingivis carnis sta-
biliti quorum anteriores sunt magis acuti ad scindendum cibus, posterio-
res vero sunt magis lati, ad ipsum cibum conterendum, unde etiam molares
dicuntur. Praeterea cujusvis animalis lingua est disposita modo idoneo, ut
propriam vocem efformare et emittere possit, quae lingua penes radicem
nititur valida ossa et inferiori sui parte alligatur faucibus et quasi vinculo
cohibetur ne laxetur nimis. Tota lingua quadam tunica circumdatur, quae tali
ori est communis; constat etiam novem musculis inservientibus motui illius,
et ad efformandam vocem, et ad conjelandum cibum. Deinde in lingua est
1...,41,42,43,44,45,46,47,48,49,50 52,53,54,55,56,57,58,59,60,61,...90
Powered by FlippingBook