Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 55

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
265
quam inanimatis, sed quaerimus de appetitu ellicito, scilicet illa potentia
sensitiva, a qua animata prosequuntur bonum sensibile eis propositum per
sensitivam cognitionem et fugiunt ejusmodi malum similiter illis prositum,
quem appetitum dari experimur: nam tam nos quam bruta quadam vi interna
sensitiva prosequimur bonum sensibile et fugimus malum sensibile.
Hic appetitus sensibilis definitur: quod sit vitalis facultas affectu seu in-
clinatione affectiva tendens in objectum cognitione sensitiva apprehensum.
‘Vitalis facultas’, est loco generis; ‘affectu seu inclinatione etc’, distinguitur
ab aliis potentiis sensitivis, quae absque affectu in sua objecta tendunt. Per
ultima verba secernitur ab appetitu rationali, scilicet voluntate quae tendit in
objectum apprehensum cognitione intellectiva.
Dividitur appetitus sensitivus in irascibilem et concupiscibilem. Di-
citur enim ‘concupiscibilis’, quatenus prosequitur delectabilia per sensum
apprehensa; quatenus autem respicit bonum laboriosum et difficile tendi-
tque ad repellendas difficultates quae objiciuntur, ut bonum apprehensum
assequatur, dicitur ‘irascibilis’. Quae tamen distincio illius appetitus non est
realis, sed tantum propter diversa munera, sicut diximus de sensu interno.
Objectum adaequatum et totale appetitus sensitivi prout importat poten-
tias tam concupiscibilem quam irascibilem est bonum delectabile et conve-
niens, ac malum noxium et inconveniens. Ratio est, quia appetitus sensitivus
in utrumque tendere potest; sicut autem amor circa bonum consequendum
et futurum vocatur desiderium et circa bonum jam consecutum dicitur com-
placentia seu gaudium; circa malum imminens dicitur timor, et circa malum
praesens vel premens dicitur tristitia. Organum appetitus sensitivi est cere-
brum; nam appetitus sensitivus movetur sensatione sensus communis; sed
sensatio sensus communis residet in cerebro: ergo, et ipse appetitus etc.
Colliges:
Appetitum sensitivum nullatenus esse liberum; sed est adeo vehemens
ostensio delectabilis objecti, ut non sinat sensum averti ab illa per rationem;
et sicut quando equus indomitus non oboedit sessori, ita appetitus sensitivus
non oboedit rationi. Unde dixit Paulus ad Romanos, 7:
Video aliam legem in membris meis repugnantem legi matris meae.
Consequenter…
1...,45,46,47,48,49,50,51,52,53,54 56,57,58,59,60,61,62,63,64,65,...90
Powered by FlippingBook