Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 47

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
257
Disputatio tertia: De sensibus in particulari
Quaestio prima:
De sensu visus
Communis est medicorum consensus oculorum structuram conflari ex
tribus humoribus, et quinque tunicis, et septem musculis. Primus humor
residet in centro oculi qui figuram orbicularem habet, vocatur crystalinus
seu glacialis, eo quod valde similis sit grandini seu crystallo, qui humor est
aliquantulum durus habetque figuram quasi lenticulae. Hunc humorem cir-
cumdat quaedam tunica valde tenuis, quae ideo specularis et aranea commu-
niter vocatur, quia eximia gaudet transparentia et subtilitate, ex qua tunica
et praedicto humore chrystalino pupilla coalescit. Deinde talis humor illa
tunica coopertus habet sibi adjunctum alium humorem, qui vocatur vitreus,
in quo ita mersus est humor chrystalinus ut aliqua ejus pars superemineat
ad modum quo globus immissus in aquam eminet illam, quem humorem
circumdat secunda tunica, quae dicitur reticularis, eo quod ad modum retis
sit contexta pluribus venis et arteriis. Post hanc alia quae vocatur uvea ob
imitationem quam cum foliculo uvae habet; haec tunica non est diafana om-
nino, sed aliquo colore affecta, et ideo non circumdat ex omni parte pupil-
lam, ne impediatur visio. Haec etiam tunica solet esse diversi coloris; unde
habent oculi, quod sint nigri, flavi etc. Post hunc sequitur alius humor, qui
aqueus seu albugineus vocatur, a quo humectatur pupilla, ne ab intrinseco
exsiccata deficiat debitum organi temperamentum; quem humorem sequitur
alia tunica, quae vocatur cornea, eo quod sit similis corni, estque tota splen-
dida et diafana, quae totum oculum ambit. Postea, est ultima tunica, quae
dicitur adnata seu adhaerens, quia totum oculum fovet et firmat et ipsum in
propria sede continet affixum capiti. Praeterea, oculus est quasi pendens et
ligatur septem musculis seu funiculis facile mobilibus, quibus oculus versus
omnem partem movetur.
Praeter autem enumerata sunt etiam duo nervi, qui optici /in manuscrip-
to: obdici!/ seu vigorii dicuntur; qui a cerebro in oculo ostendunt, ut spiritus
animales sensationibus deservientes in oculos transvehant, et ut per eos in
oculis species sensibiles sensui communi ministrentur. Praedicti nervi cum
aliquantulum a cerebro distant unus versus partem dextram et alius versus
sinistram, postea conjunguntur, et statim ob invicem rursus discedunt, et
seorsim in oculo tendunt. Ex quo provenit, quod percusso et perturbato cere-
bro, oculi vehementer levantur; unde ebri aut omnino non vident, aut partes
conspiciunt multiplicatas, aut existimant circumvolvi eas, eo quod nimio
potius colore confusi et celeriter plures excitantur spiritus, quibus oculi of-
fuscantur. Haec autem omnia dicta de oculo clare videbitis in hoc schemate
1...,37,38,39,40,41,42,43,44,45,46 48,49,50,51,52,53,54,55,56,57,...90
Powered by FlippingBook