Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 41

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
251
ciem impressam in sensu absente objecto, talis species non haberet rationem
formalem formae repraesentantis objectum, quia ut sic essentialiter exigit
praesentiam objecti, sed tantum haberet rationem purae qualitatis reddentis
tale subjectum, hoc enim Deus non potest impedire, cum haec qualificatio
fieret in genere causae formalis repraesentante vero objectum fit in genere
causae efficientis quod impedire et supplere Deus potest. Consequenter, ad
sensationem sensuum externorum etc.
Quaestio secunda:
An dentur aut an sint necessariae et quid sint species
sensibiles?
Nota: quod anima sensitiva, quia magis abstrahit a materia quippe quae
mediis speciebus intentionalibus, quae a materici crasitie sunt defecatae
suas exercet operationes, nobilior sit, et praestantior quam anima vegetativa,
proinde anima sensitiva magis accedit ad animam, quae omnium est perfec-
tissima et sicut anima rationalis intelligendo fit omnia, quatenus in se omnia
objecta exprimit ac repraesentat, ita sensitiva sentiendo fit omnia, scilicet in
se omnia sensibilia objecta quasi depingendo, quod quidem contigit mediis
speciebus sensibilibus.
Nota secundo: hoc nomen ‘species’ multipliciter sumi posse, prout ta-
men huc pertinet sumitur pro quadam similitudine objecti ab ipso efficienter
producta et sensui impressa, quae similitudo objecti communiter vocatur
species impressa, eo quod objectum mediante illa intentionaliter exprimi-
tur in potentia. Hujusmodi species sumpta multis gaudet nominibus. Aliqui
illam enim volunt imaginem objecti, alii imitationem, alii simulacrum, alii
vicariam objecti, quatenus videlicet illa loco objecti determinat potentiam
animae sensitivae ad hanc sensationem potius quam aliam, et circa hoc
objectum potius quam aliud. Igitur
Dico:
Species sensibiles impressae sunt necessariae ad sensationes tam inter-
nas quam externas proindeque necessario dantur tales species – ita Scotus,
in primo, distinctione 16, contra nominales.
Probatur imprimis: quod dentur variis experientiis: prima petitur ex illa
reflexione quae fit in pupilla oculi, cum nos ipsos videmus in pupilla alterius
quae non repraesentat. Secunda ex reflexione quae fit in aqua in qua nos
videmus et alia objecta ut montes etc; quae omnia non possent experiri, nisi
dicamus continuo prodire ab objectis species impressas; idem in speculo et
aliis similibus; ergo, necessariae sunt etc.
1...,31,32,33,34,35,36,37,38,39,40 42,43,44,45,46,47,48,49,50,51,...90
Powered by FlippingBook