Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 31

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
241
quia habent rationem formalem ejusdem coloris. Praeterea in unico objecto
materiali possunt plures inveniri rationes formales, atque ideo potest tale
objectum terminare actus diversarum specie potentiarum: unde cibus v. g.
quatenus habet calorem terminat actum potentiae visivae, quatenus habet
calorem terminat actum potentiae coctivae, quatenus odorem potentiae ol-
factivae, quatenus saporem, gustativae, quatenus entis veri cognoscitivae, et
deinceps, quatenus boni appetitivae seu volitivae.
Nota secundo:
Actum vitalem ut est intellectio, visio etc esse formaliter quid absolu-
tum; ratio est, quia actus vitalis in communi est univocus viventi increato et
viventi creato, in communissimo autem conceptu actus vitalis ut sic convenit
Deo et creaturae animatae; sed in Deo actus vitalis, cujusmodi est intelligen-
tia ingenita et volitio inproducta, importat formaliter solum quid absolutum,
absque aliquo respectu: ergo, actus vitalis ut sic formaliter importat quid
absolutum. Deinde, hic actus ponitur in prima specie qualitatis; sed qualitas
est accidens absolutum: ergo, actus vitales sunt accidentia absoluta. Igitur
Dices primo:
Actus per objecta et potentiae per actus non specificantur intrinsece et
essentialiter – ita Scotus, quaestione 13, quodlibeto alio, articulo secundo,
contra thomistas. Quod
Probatur: specificari intrinsece actus per objecta et potentias per ac-
tus vel intelligitur ita quod objecta sint formalia constitutiva et distinctiva
actuum et similiter actus potentiarum, vel quod ordo potentiae ad actum
et ordo actus ad objectum sit eis essentialis et intrinsecus, proindeque illa
intrinsece differe faciunt; sed utrumque est falsum: ergo, nec actus ab objec-
tis nec potentiae ab actibus specificantur intrinsece. Probatur minor quoad
primam partem: Objectum est prorsus extra actum cui objicitur, et actus est
omnino a potentia distinctus utpote ab illa productus: ergo, nec objectum re-
spectu actus nec actus respectu potentiae potest esse formale constitutivum
et distinctivum, proinde et intrinsece specificativum, siquidem intrinsece
specificare est intrinsece unum ab alio distinguere. Probatur eadem minor
ad secundam partem: quia actus vitales sunt formaliter quid absolutum de
genere qualitatis et similiter potentiae sunt realiter idem cum anima, quae
essentialiter est quid absolutum; sed ordo unius ad aliud est essentialiter
respectivus: ergo, in potentiis ordo illorum ad actus et in actibus ordo ad
objecta nequit esse eis intrinsecus et essentialis, et consequenter ab eis in-
trinsece specificari non possunt.
1...,21,22,23,24,25,26,27,28,29,30 32,33,34,35,36,37,38,39,40,41,...90
Powered by FlippingBook