Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 23

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
233
Dices:
Quidquid recipitur ad modum recipientis recipitur; sed anima rationalis
recipitur in corpore quod est extensum: ergo, et ipsa est extensa. Item homo
est extensus et in qualibet parte ejus est anima: ergo, necessario est extensa.
Item, si anima est indivisibilis, esset in diversis partibus, ac proinde ipsa a
se ipsa distaret, simul esset in pluribus locis, moveretur ac quiesceret simul;
sed haec videntur absurda: ergo, etc. Denique sequeretur quod quaelibet pars
hominis esset homo et intelligeret sicquidem in qualibet parte esset anima
tota cum suis potentiis; sed hoc non: ergo, anima non est indivisibilis.
Respondeo ad primum: distinguo majorem: quidquid recipitur ad mo-
dum recipientis recipitur, id est juxta capacitatem et proportionem recipien-
tis recipitur, concedo majorem; id est debet habere modum et naturam ac
proprietates recipientis, nego majorem et concedo minorem – nego conse-
quentiam: alias enim accidens non posset recipi in subjecto, seu actus non
posset recipi in substantia. Ad secundum: concedo antecedens – nego con-
sequentiam: Etenim homo sit extensus et anima in qualibet ejus parte repe-
riatur, haec tamen extensio non est nisi virtualiter sumpta, non ita tota anima
omnem partem extensivam informat, ut tota sit in toto, et tota in qualibet
parte. Ad tertium dico: quod distantia proprie sumpta sit penes diversa loca
adaequata, non vero inadaequata, ut pes et manus v. g. respectu animae;
penes enim loca, haec est tantum distantia secundum quid et per accidens.
Neque est inconveniens aliquid simul esse aut moveri et quiescere penes
loca inadaequata, quia non est contradictio quandoquidem non est secun-
dum idem. Ad quartum: nego assumptum: nam quamvis in qualibet parte
hominis sit tota anima cum suis potentiis, non tamen quaelibet est homo,
nec intelligit quaelibet homo enim importat quoddam constitutum ex integro
corpore et anima, atque certum est, quod quaelibet pars integrum corpus
non sit. Et licet etiam animae potentiae sint in quavis parte corporis, non
tamen quaelibet exercet suas operationes, vel ob defectum organorum quae
in quavis parte non inveniuntur, vel quia operatio, cujusmodi sunt intellectio
et volitio solum comunicatur adaequato constituto per formam scilicet toti
compositi.
Dices secundo:
Si anima esset tota in qualibet parte hominis, eo ipso esset divisibilis;
quia omne totum est divisibile in suas partes; item potest moveri motibus
contrariis simul et semel v. g. ut est in pede, sursum, et ut est in manu deor-
sum; item abscisso digito vel separaretur vel contraheretur, sed utrumque
1...,13,14,15,16,17,18,19,20,21,22 24,25,26,27,28,29,30,31,32,33,...90
Powered by FlippingBook