Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 17

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
227
entitative materiale: ergo, est realiter distinctum ab anima rationali, quae est
entitas spiritualis.
Respondeo: nego minorem: quia anima rationalis licet sit spiritualis ‘ut
quod’ ut tamen vegetativa et sensitiva etiam ‘ut quo’. Ad probationem: di-
stinguo majorem: esse vegetativum et sensitivum ‘ut quod’ est aliquid reali-
ter distinctum ab anima rationali etiam prout comunicata subjecto, concedo
majorem; ‘ut quo’, nego majorem et consequentiam minoris – nego conclu-
sionem: verum quidem est, quod esse vegetativum et sensitivum ‘ut quod’
sit realiter distinctum ab anima rationali, eo quod tale esse sit completum et
quid totale, adaequataque species animae ut sic, ac proinde realiter et for-
maliter excludit animam rationalem; esse autem vegetativum et sensitivum
‘ut quo’ non est quid realiter distinctum ab anima rationali prout comunicata
homini, sed est ipsa anima rationalis prout active facit vegetare et sentire. Ad
ultimam probationem dico: quod etsi vegetativum et sensitivum in homine
sint entitative aliquid materiale ex parte subjecti, ex parte tamen formae est
quid spirituale ad hoc ut anima, etsi sit spiritualis, effectus tamen vegetandi
et sentiendi praestare poterit.
Adverte tamen hic ut plenius tam huic quam aliis argumentis satisfiat
quod ratio seu conceptus ut sic vegetandi et sentiendi praescindat a mate-
rialitate, unde non est necessarium quod forma a qua isti effectus formaliter
proveniunt sit entitative materialis. Vide dicenda libro primo ‘Physicorum’:
De forma corporeitatis.
Objicies quarto:
Operatio propria arguit propriam formam, sed in homine sunt operatio-
nes vegetativae et sensitivae: ergo, arguunt ibi esse animam vegetativam et
sensitivam, ut distinctam a rationali.
Confirmatur primo: operationes vitales sunt immanentes consequenter
debent recipi in eodem principio effectivo, sed sensationes et vegetationes
utpote materiales non recipiuntur in anima rationali utpote spirituali: ergo,
etc.
Confirmatur secundo: anima rationalis est incorruptibilis inextensa non
educta de potentia materiae quarum opposita aliis animabus conveniunt: er-
go, non possunt in unam substantiam convenire praecipue quia corruptibile
et incorruptibile plus quam genere differunt: ergo, etc.
Respondeo: distinguo majorem: operatio propria arguit propriam for-
mam et etiam superiorem includendam illam, concedo majorem; semper
propriam, nego majorem. Et sic operatio vegetandi et sentiendi in homine
1...,7,8,9,10,11,12,13,14,15,16 18,19,20,21,22,23,24,25,26,27,...90
Powered by FlippingBook