Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 11

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
221
sensatio, quae est operatio animae sensitivae, et quamvis ad talem operatio-
nem requirantur qualitates valde materiales, quales sunt primae et secundae,
quae ex primarum comixtione resultant, non tamen ideo requiruntur, quasi
media virtute illarum operationum sensitiva procedat, sed quia ad debitam
dispositionem organi per quod talis operatio est exercenda, necessario re-
quiruntur; vel tandem operatio est quae et fiat medio organo corporeo et
virtute qualitatum pure materialium, sicut aliae inanimatorum operationes.
Excedit tamen eas in eo, quod ipsa necessario sit a principio intrinseco per
se intendente conservationem ejusdem rei in individuo, in quo omnia viven-
tia superant inanimata, et hujusmodi operatio est animae vegetativae; sed
praeter has tres operationes nulla alia generaliter invenitur, in qua natura
animatae xcedat entis inanimati operationes: ergo, tria genera dantur anima-
rum juxta praedictas operationes. Confirmatur: ad constituendam animam
duo requiruntur tanquam praedicata constitutiva animae, scilicet ut sit actus
corporis organici, quod se habet per modum generis et sit principium et
radix operationum vitalium; atqui tantum tres sunt principia diversa opera-
tionum vitalium: ergo, tres sunt tantum animae. Probatur minor: nam triplex
diversus modus quo eliciuntur operationes vitales supradictus, recte arguit a
posteriori triplex animae principium: ergo, tria tantum sunt principia etc.
Objicies primo directe contra conclusionem:
Quatuor sunt animarum gradus, scilicet vegetativorum, sensitivorum,
locomotivorum et intellectivorum: ergo, et quatuor sunt animarum species.
Respondeo: si antecedens est in aliquo sensu verum (de quo infra), di-
stinguo: id, quatuor sunt animarum gradus desumpti penes diversas poten-
tias animae, concedo antecedens; penes diversas animas, nego antecedens
et conclusionem: nam in vita sensitiva reperiuntur duo gradus ejus diversas
operationes qui indiscriminatim non conveniunt omnibus sensitivis, dantur
enim aliqua viventia quibus si conveniat potentia vegetativa et sensitiva non
tamen locomotiva ut sunt, juxta plurimorum sententiam, conchilia; sed esse
sensitivum sine potentia locomotiva et esse sensitivum simulque locomoti-
vum sunt diversi gradus penes diversas ejus operationes. Itaque ex diverso
capite desumatur diversitas animarum et pluralitas graduum viventium; illa
enim desumitur ex diversa actuatione corporis organici penes tres diversas
operationes, vegetandi, sensiendi etc et ideo tres animas tantum admittimus,
multiplicitas autem graduum viventium et remote et quasi radicaliter ex ea-
rum diversitate desumatur¸ proxime tamen et formaliter ex diversis modis
operandi, qui cum quatuor sint, ideo etiam quatuor gradus comuniter viven-
tium statuuntur.
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10 12,13,14,15,16,17,18,19,20,21,...90
Powered by FlippingBook