Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 14

224
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
in bruto duae vel saltem: an in homine dentur plures animae v. g. duae ita di-
stinctae scilicet sensitiva et intellectiva. Sententia affirmativa utpote erronea
est damnata in octava sinodo generali. Unde pro vera et catholica sententia
ommissis pluribus auctoritatibus tam conciliorum quam sanctorum patrum
et etiam rationibus, quibus hic error solet impugnari veraque sententia de-
fendi
Dico:
In homine tantum datur una anima, quae est rationalis, et idem modo
convenienti de caeteris viventibus est dicendum. Ita peripatetici contra Pla-
tonem et Galenum qui dicebant in homine esse tres animas, loco et subjecto
disjunctas: vegetativam in hepate, sensitivam in corde, et realem in cerebro.
Item contra manicheos qui ponebant duas rationales animas in homine, qua-
rum una ad bonum alia ad malum excitaret – quod falsum esse rationibus
ostendam. Igitur
Probatur primo: Si in homine daretur non solum anima rationalis sed
etiam sensitiva realiter a rationali distincta, sequeretur quod homo esset
brutum et rationalis: hoc non: ergo, etc. Probatur major: nam compositum
constans ex corpore et anima sensitiva tantum, necessario est brutum; sed in
casu oppositae sententiae homo constat corpore et anima sensitiva tantum et
simul anima rationali: ergo, si in homine etc.
Dices:
Hoc nullatenus ex opposita sententia sequi, quia brutum constat anima
sensitiva sine rationali, opposista autem sententia non ponit animam sensiti-
vam sine rationali: ergo, non bene infertur sequela. Sed
Contra:
Si per impossibile essent in aliquo simul subjecto forma bruti et forma
hominis, tale subjectum esset simul vere brutum et homo, sicut si in eodem
essent simul forma ligni et lapidis, tale subjectum esset lignum et lapis, eo
quod forma nequeat esse unita subjecto, quin suum effectum formalem illi
praestet? Sed opposita sententia admittit in homine formam bruti simul et
hominis: ergo, esset simul brutum et homo; hoc non: ergo, etc.
Probatur secundo: Eadem indivisa realiter anima, si sit superior, potest
praestare communes effectus vegetandi et sentiendi; sed anima rationalis
est superior omnibus aliis animabus: ergo, potest etc. Major – praeterquam
quod constet ex illo axiomate admisso ab omnibus: Quae sunt in inferioribus
dispersa, in superioribus sunt unita – patet etiam exemplo solis, qui est uni-
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16,17,18,19,20,21,22,23,24,...90
Powered by FlippingBook