Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 8

218
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
non mathematicum aut artificiale. Subditur etiam
li
‘organici’, et per hoc
anima differt ab aliis formis substantialibus quae quando insunt subjectis
et diversas habent operationes, non egent organis, ut illas exerceant, seu
partibus aeterogeneis subjecti, sed in quavis parte illas aequaliter exercent,
ut patet in igne; anima vero ita diversas exercet operationes, ut non omnes
in omnibus subjecti exerceat partibus, ut patet in visu et auditu, ideoque
necessario praeexistit partes diversas dissimiles et eterogeneas in subjecto.
Per ultima verba scilicet ‘potentia vitam habentis’ datur intelligi quod in cor-
pore physico, ut anima sit actus ejus non sufficiat quaevis organisatio, sed
requiritur organisatio taliter omne organisatum, quod sit ultimate dispositum
ad hoc, ut ab anima informetur. Hinc cadaveris et embrionis anima nequit
esse actus.
Ex quo patet quod haec definitio exacte explicet animae naturam, an
autem sit essentialis necne constabit ex triplici acceptione
li
‘actus’. Si enim
sumatur pro actu actualiter informante, talis definitio est accidentalis, nam
est omnino accidentale animae, utpote quod realiter ab ea separet se ac-
cidentaliter informare corpus. Si autem ‘actus’ sumatur pro aptitudine ad
actuandum seu informandum, definitio est tantum descriptiva. Si tandem
sumatur
li
‘actus’ radicaliter, definitio est essentialis; radix enim a qua di-
manat aptitudo ad informandum corpus est animae essentia. Pro majori au-
tem hujus definitionis intelligentia duo sunt examinanda. Primum est, quid
intelligat Aristoteles per illa verba ‘corporis physici et organici’? Ad quod
illico dico: per illa verba intellige corpus constans materia et forma substan-
tiali corporeitatis, modo a nobis explicato suo loco. Secundum est, an anima
rationalis sit actus informans corpus? Ad quod
Dico: anima rationalis est forma vere informans corpus organicum – est
comunis peripateticorum et apud nos de fide, ut constat ex tertia propositio-
ne superius allata.
Probatur ratione: homo dicitur et est vere intelligens, volens etc; sed
hae operationes conveniunt ei ratione animae rationalis: ergo, haec est actus
informans corpus et hominem constituens. Patet conclusio. Nam si tantum
esset forma assistens sicut angelus coelo, non diceretur homo formaliter in-
telligens et volens, sicut coelum non dicitur intelligere et velle quando an-
gelus intelligit aut vult; tum quia homo essentialiter distinguitur a bruto, sed
non per corpus, hoc enim convenit tam uni quam alteri: ergo, per animam,
sed non per animam vegetativam aut sensitivam, siquidem etiam hae con-
veniunt brutis: ergo, per rationalem ac proinde haec ut talis est actus corpus
informans et hominem constituens.
1,2,3,4,5,6,7 9,10,11,12,13,14,15,16,17,18,...90
Powered by FlippingBook