Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 15

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
225
ca realiter individua entitas, producit tamen lucem, calorem aliosque quam
plurimos effectus, quos creaturae minus perfectae seorsim producunt: ergo,
cum anima rationalis sit superior et excellentior caeteris omnibus animabus,
poterit producere effectus, quos aliae animae seorsim producunt.
Dices:
Angelus est superior anima tam vegetativa quam sensitiva; sed hic non
praestat effectus harum animarum: ergo, nec anima etc.
Respondeo: nego paritatem: quia ita est angelus superius illis animabus,
ut sit simul natura completa in suo genere, cui repugnat aliquod subjectum
informare et consequenter repugnat ei operationes per se supponentes in-
formare, cujusmodi sunt sensatio, vegetatio; anima autem rationalis ita est
superior reliquis, ut sit natura incompleta et per se ordinata ad informandum
corpus, unde poterit praestare effectus vegetativi communes et sensitivi.
Confirmatur adhuc conclusio: nam ipsa anima rationalis, etsi una sit enti-
tas indivisa, producit intellectionem et volitionem, assensum et dissensum,
amorem et odium: ergo, potest absque reali sui divisione producere effectus
specie distinctos ac proinde vegetationem etiam et sensationem etc.
Objicies primo:
Nequit convenire ei indivisae realiter rei generari et creari, ut est per
se notum sed anima rationalis creatur et sensitiva non creatur, sed ab alio
homine generatur: ergo, in homine non est eadem anima rationalis et sen-
sitiva. Probatur minor ad secundam partem: Nam homo generans producit
ultimam dispositionem ad ponendam animam sensitivam hominis producti;
sed producens ultimam dispositionem ad aliquam formam, producit etiam
formam: ergo, homo generans producit animam sensitivam in alio homine,
et consequenter etc.
Respondeo primo: hoc argumentum multum probare sibimet simplici-
ter contradicere: nam cum homo generans ponat etiam ultimam dispositio-
nem ad producendam animam rationalem, etiam ipsam animam rationalem
generaret; quod non: ergo, etc.
Respondeo secundo: nego minorem – ad cujus probationem: concedo
majorem, distinguo minorem: producens ultimam dispositionem ad aliquam
formam, producit etiam ipsam formam vel quoad entitatem vel quoad unio-
nem, qua ipsa unitur materiae et materia illi de quo alibi: concedo majorem;
quoad entitatem semper, nego majorem. Itaque quando entitas formae ge-
nerandae est valde perfectioris et nobilioris ordinis, quam entitas dispositio-
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16,17,18,19,20,21,22,23,24,25,...90
Powered by FlippingBook