Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 7

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
217
Nono denique: omnes rationes, quae contra animae immortalitatem factae
sunt, sunt sophisticae et vanae, et solvi possunt naturali ratione. Sic decre-
tum fuit in Concilio Lateranensi, sectione octava.
Has omnes propositiones sicut et hereticorum opositorum assertores refert
noster illustrissimus Marinerius in Proemio ad libros ‘De anima’, quem si
legere voluerit, haec omnia videbit.
Liber primus: De anima ut sic
In tres libros partimus materiam de anima. In primo agemus de anima
in communi ejusque potentiis in communi. In secundo de anima vegetativa
et sensitiva aliisque ad illam pertinentibus. In tertio de anima intellectiva seu
rationali et de iis quae ad illam attinent possibili brevitate acturi. Praetermis-
sis autem rationibus quibus animae existentia ostendi solet, sufficit ad illam
probandam experientia illa, qua quisque experitur se ipsum vivere; ad ipsius
quidditatem animae investigandam progredimur. Unde sit
Disputatio prima: De essentia animae ut sic
Quaestio prima:
Quomodo et utrum anima recte a philosophis definiatur?
Nota: Aristotelem duas tradere animae definitiones; primam in libro se-
cundo De anima, capite primo dicens: anima est actus primus corporis phy-
sici organici potentia vitam habentis; secundam in eodem capite secundo his
verbis: anima est principium quo primo vivimus, sentimus, movemur et in-
telligimus. Utramque definitionem admittunt philosophi, etsi in explicatione
primae omnes non conveniant; quare ut ipsius bonitas pateat, ejus particulas
explico. Dicitur, quia ‘anima actus in quo convenit’ cum aliis formis tam
substantialibus quam accidentalibus, omnes enim hae sunt actus. Additur
li
‘primus’ et in hoc differt ab operationibus vitalibus qui sunt tantum actus
secundi, et etiam ab aliis formis acciedentalibus, quae cum non tribuant esse
substantiale, sed illud necessario praesuponunt, actus primi esse non pos-
sunt. Dicitur ‘corporis physici’ et per hoc distinguitur anima tam a formis
assistentibus hujusmodi sunt angeli quam a formis artificialibus et mathe-
maticis, ut formae v. g. statuae et trianguli; ab assistentibus quidem differt
eo quod assistentium non informent id cui assistunt, et anima corpus infor-
mat in ordine quod definitur; ab artificialibus autem et mathematicis differt
per
li
‘physici’, nam corpus quod anima informat est physicum et naturale,
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,...90
Powered by FlippingBook