Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 19

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
229
fusionem animae ratioonalis sint distnctae specie ab animabus brutorum et
plantarum, quam distinctionem colligunt ex eo, quod illae animae ordinentur
ad animam rationalem et non habent esse permanens, sed paulo postquam
producuntur debeant naturaliter perire. Sed
Contra:
Haec responsio nullam dat rationem cur constitutum ex corpore et ani-
ma vegetativa tantum non sit planta? Quod enim illae animae transeant et
ordinentur ad alam scilicet rationalem non facit ad rem, cum in conceptu et
definitione animalis aut plantae ut sic non ponatur quod sit quid permanens,
aut non ordinatur ad aliud, quod ex ipso generari deberet, et deinde, si Deus
conservaret illum embrionem permanenter tantum anima vegetativa infor-
matum, quid aliud nisi planta dici deberet? Probatur secundo: ideo embrio
prius animatur anima sensitiva aut vegetativa quam rationali quia quampri-
mo vivit non potest statim exercere proprias operationes animae rationalis,
scilicet: discurrere, velle, etc; sed haec ratio nihil probat: ergo, etc. Proba-
tur minor: nam alias sequeretur quod nec infans natus informetur anima
rationali, quia ille etiam non exercet operationes animae rationalis, et sic
non esset homo, non esset capax beatitudinis, etc, quae sunt inconvenientia:
ergo, etc. Embrio hominis (juxta Aristotelem, libro secundo De generatione
animalium) prius vivit vita plantae, deinde vita sensitiva, et postremo vita
rationali: ergo, prius informatur anima vegetativa.
Respondeo explicando Aristotelem: prius vita embrio vita plantae et
vita sensitiva quam rationali in actu secundo id est prius exercet operationes
vitales et sensitivas quam rationales, concedo; in actu primo id est prius
informatur anima vegetativa et sensitiva quam rationali, nego: et conclusio-
nem. Sed
Objicies primo:
Fetus ante inductionem animae rationalis augetur et crescit et dum pun-
gitur se retrait: ergo, prius habet animam vegetativam etc quam rationalem.
Probatur a: quia ante quadragesimum diem non infunditur anima rationalis,
sed ante hunc diem fetus exercet praedictas operationes: ergo, fetus ante
inductionem etc.
Dices: Si verum est quod ante quadragesimum diem fetus iliciat ali-
quam operationem vitalem dicendum quoque ante quadragesimum diem
infundi animam rationalem.
1...,9,10,11,12,13,14,15,16,17,18 20,21,22,23,24,25,26,27,28,29,...90
Powered by FlippingBook