Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 29

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
239
potentia operativa seu productiva et actus productus sunt ejusdem generis,
nego majorem; vel aliter: potentia objectiva et actus entitativus sunt ejusdem
generis, concedo; operativa seu productiva et actus productus sunt ejusdem
generis semper, nego. Utraque distinctio satisfit, alioquin etiam contra tho-
mistas militaret argumentum tanquam gladius occultus, non enim accidens
posset producere substantiam, quod illi firmissime tenent. Ad confirmatio-
nem dico: quod sicut eadem essentia animae secundum adversarios recipe-
ret potentias in se realiter distinctas et mediis his actus et habitus illarum, sic
eadem essentia animae juxta nos mediis potentiis realiter identificatis recipit
actus et habitus realiter distinctos. Sed contra
Dices:
Potentiae operativae ponuntur in secunda specie qualitatis: ergo, nihil
dictum.
Respondeo: nego antecedens: ibi enim nomine potentiae intelligitur
promptitudo et habilitas potentiae alias activare ad operandum. Ponuntur er-
go potenitae animae reductive in praedicamento ad quod spectat anima. Sed
Objicies secundo:
Si intellectus et voluntas essent idem realiter cum anima rationali, se-
queretur quod habens talem intellectum, semper actualiter intelligeret et vel-
let sicut quia anima est actus primus vitae, habens illam semper vivit vita
substantiali actu; sed hoc non: ergo, non sunt idem realiter.
Respondeo: nego sequelam et paritatem. Probatur: habens enim ani-
mam semper vivit vita substantiali, non tamen semper operatur vitaliter,
quia vivere substantialiter tribuitur viventi ab anima in genere causae for-
malis, operari autem vitaliter in genere causae efficientis, ut patet. Effectus
autem formalis necessario semper sequitur positionem formae in subjecto,
non vero effectus causae efficientis consequitur necessario potentiae effec-
tivae, ut est manifestum.
Objicies tertio:
Substantiae inanimatae operantur per potentias quae sunt qualitates ab
ipsis realiter distinctae, ignis enim v. g. operatur per calorem: ergo, et anima
respectu suarum operationum.
Respondeo: quod substantiae inanimatae duos effectus producere pos-
sint: unum scilicet per accidens ut ignis calorem, ad quos effectus cum illos
non per se sed per accidens producant, indigent potentiis, quae sint acciden-
1...,19,20,21,22,23,24,25,26,27,28 30,31,32,33,34,35,36,37,38,39,...90
Powered by FlippingBook