Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 34

244
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Quaeres secundo:
Quodnam sit subjectum immediate receptivum actuum
vitalium perfectorum?
De actibus animae rationalis non dubitatur, certum enim est eos recipi
in anima; sed dubium est de actibus animae sensitivae. Nun ad quaesitum
Respondeo: actus vitales potentiae sensitivae cujuscumque animae re-
cipiantur immediate in organo. Probatur: quia visio quae est actus potentiae
sensitivae recipitur in oculo; sed eadem est ratio de aliis potentiae actibus
sensitivae: ergo, etc. Probatur minor: visio non potest recipi in anima et
organo, nam unum accidens non potest recipi in duobus subjectis realiter
distinctis, nec etiam in sola anima quia visio est forma materialis, anima au-
tem est forma spiritualis; atqui forma materialis non potest recipi in subjecto
spirituali: ergo, visio etc. Sed contra
Dices: Anima bruti est materialis: ergo saltem in hac poterant recipi
actus vitales potentiae sensitivae.
Respondeo: nego conclusionem: non enim sola visio obstat sive sola
visionis materialitas quominus possit recipi in anima, sed in contrarium ha-
betur etiam experientia, nam videmus per oculum clarius cerni objecta, ei-
dem melius disposito, aptius applicata: ergo, id eo est quia visio subjectatur
in oculo. Sed econtra
Instabis:
Actus sensationis est imanens: ergo, debet recipi in principio a quo ef-
ficitur; sed efficitur ab anima: ergo, in anima recipi debet.
Respondeo secundo: quod et in aliquibus sit verum quod actus manens
in principio debeat recipi a quo producitur, non tamen est necesse ut omne
quod denominatur agens immanens recipiat terminum suae actionis, sed suf-
ficit ut recipiatur in toto vel parte ejus a cujus principio progreditur. Sed
Quid dicendum de actibus animae vegetativae?
Respondeo: Loquendo de animabus pure sensitivis actus recipiuntur
tam in anima quam in organo; ratio est, quia in nutritione aquiritur tam pars
corporis quam animae: ergo, utrumque est subjectum nutritionis. Dixi autem
‘ in animabus pure sensitivis’ per quod excludo animam rationalem a ratione
subjecti respectu actus potentiae vegetativae, haec enim non dicitur proprie
nutriri cum sit indivisibilis. Sed contra
Dices:
Idem actus et universaliter forma eadem nequit esse in subjectis numero
distinctis: ergo, nutritio non potest esse in anima et organo.
1...,24,25,26,27,28,29,30,31,32,33 35,36,37,38,39,40,41,42,43,44,...90
Powered by FlippingBook