Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 38

248
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
mam sensitivam in omnibus animalibus saltem particulariter et inadaequate
capta, scilicet pro facultate ex parte animae se tenente, quaedam enim carent
aliquibus sensibus, et quaedam potentia loco motiva perfecta.
Dico secundo:
Potentiae sensitivae sunt activae et passivae, producendo scilicet et re-
cipiendo in se ipsis sensationes.
Probatur quoad primam partem: habere virtutem activam est perfectio
cujuslibet potentiae, et convenit aliquibus potentiis non vitalibus et etiam
vitalibus, scilicet vegetativis, quae sunt imperfectioris ordinis quam sensiti-
vae: ergo, etiam activitas potentiis sensitivis tribuenda est.
Deinde Aristoteles dicit potentiam visivam seu visum producere visio-
nem: ergo, potentiae sensitivae sunt activae.
Probatur quoad secundam partem: actus potentiarum debent recipi in
aliquo subjecto; sed in nullo potius quam in potentiis visio enim recipitur in
visu: ergo, potentiae sensitivae sunt etiam passivae, nec enim aliud intendi-
mus dum potentias sensitivas dicimus passivas; adeoque etc.
Objicies primo contra primam partem:
Aristoteles docet sensum esse passivum: ergo, non est activus. Conse-
quens: Si potentia sensitiva esset activa, quotienscunque illi per speciem im-
perfectam applicaretur objectum, semper produceret sensationem; sed hoc
non: ergo, etc. Nam oppositum ostendit experientia in oculis dormientis in
quibus, si aperti sunt, recipitur species et tamen non producitur visio.
Respondeo: nego consequens: ex eo enim quod Aristoteles vocet sen-
sum passionem non negat illum esse activum; ad consequens: nego majo-
rem: quia potentia sensitiva, v. g. visiva praeter speciem objecti indiget
etiam, ut eliciat sensationem concursus spirituum vitalium seu animalium,
quorum accessum ad ipsam potentiam impedit somnus; adeoque potentia
sensitiva est activa.
Objicies secundo contra secundam partem:
Potentia sensitiva in homine conflatur ex anima rationali et organo cor-
poreo: ergo, cum sensatio sit corporea, in tali potentia recipi nequit, quia
nihil materiale recipitur in spirituale. Confirmatur: supra diximus sensatio-
nes recipi in organo: ergo, etc.
Respondeo: quod potentia receptiva sensationis nec solum est animata,
nec solum est organum corporeum, sed quoddam tertium distinctum resul-
1...,28,29,30,31,32,33,34,35,36,37 39,40,41,42,43,44,45,46,47,48,...90
Powered by FlippingBook