Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 30

240
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
tia cujusmodi est calor respectu ignis; alium effectum producunt substantiae
per se ut cum ignis producit alium ignem, et ad tales effectus concurrunt
substantiae per suas virtutes et potentias sibi realiter identificatas. Unde sub-
stantiae inanimatae non opernatur illos effectus per potentias realiter distin-
ctas ad quos per se concurrunt et consequenter cum anima per se concurrat
ad suas operationes, concurrat immediate ad illas potentias sibi realiter iden-
tificatas.
Quaeres:
An saltem formaliter hae potentiae ab anima et ad invicem distin-
guantur?
Respondeo affirmative: quia praedictae potentiae, tam inter se quam
ad animam comparatae, fundant praedicata contradictoria: ergo, etc. Con-
clusio patet ex dictis in Logica. Antecedens probatur: nam potentiae etiam
praescindendo ab actibus originantur ab anima, anima autem non ab ipsis:
aliquae potentiae sunt organicae aliquae non organicae, voluntas est potentia
libera, intellectus non, sed naturali; sed nequit idem esse liberum et naturale
principium: ergo, distinguuntur formaliter. Probatur minor: liberum et natu-
rale sunt primae differentiae dividentes principium activum in communi, ut
docet Scotus: ergo, eidem principio convenire formaliter nequeunt absque
ulla distinctione.
Quaestio secunda:
Utrum potentiae ab actibus et actus ab objectis specifi-
centur?
Nota primo:
Actus potentiarum vitalium esse in duplici differentia: quidam enim
sunt adaequati, quidam inadaequati. Inadaequatus est ille, qui attingit totam
rationem objecti adaequati potentiae. Sic v. g. objectum adaequatum poten-
tiae visivae est color ut sic seu omnis color; jam vero si visio tantum ver-
setur circa colorem album, dicitur actus inadaequatus. Adaequatus est ille
qui totam rationem formalem objecti adaequati potentiae attingit, quo pacto
visio omnis coloris esset actus adaequatus potentiae visivae, praesens ergo
quaestio tantum procedit de actibus et objectis adaequatis, evidens enim est
ratio, quod nec potentiae ab actibus inadaequatis nec actus ab inadaequatis
objectis specificentur. Insuper quaestio est non de objectis materialibus sed
formalibus, non enim dubium est, quod plura objecta materialia ab eadem
potentia attingi possint, si eamdem rationem formalem sortiantur; sic ho-
mo et equus et canis possunt ejusdem actum potentiae visivae terminare,
1...,20,21,22,23,24,25,26,27,28,29 31,32,33,34,35,36,37,38,39,40,...90
Powered by FlippingBook