Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 24

234
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
infert divisibilitatem: ergo, etc; denique id secundum se totum est in una
parte non est extra illam: ergo, si tota anima est in manu, non est extra illam,
atqui defacto revera est extra illam: ergo, divisibilitas etc.
Respondeo: dupliciter aliquid posse esse totum, vel scilicet quatenus
habet partes vel quatenus ipsis nihil deest spectans ad ejus naturam et pro-
fectionem et hoc posteriori modo dicitur anima tota, sicut et Deus et angelus.
Ad secundum, distinguo sequelam: moveretur motibus contrariis, in diver-
sis locis inadaequatis, concedo; in eodem loco, nego sequelam; ad tertium
dico: quod tunc anima nec abscinderetur nec contraheretur; hoc enim est
proprium corporis divisibilis, sed solum desineat esse in digito ex sola abla-
tione unionis et continuationis digiti; nec hoc fit per verum localem motum,
sed tantum anima desinit esse ibi amittendo praesentiam quae pendebat ab
unione. Ad quartum distinguo antecedens: id quod secundum se totum adae-
quate et totaliter est in una parte, non est extra illam, concedo antecedens;
inadaequate et non totaliter, ut anima rationalis in manu non est extra illam,
nego antecedens et conclusionem.
Respondeo secundo ad quaesitum: omnes animae, praeter rationalem,
sunt physice integraliter divisibiles. Probatur de anima vegetativa ipsa oc-
culari experientia: videmus enim ramos ab arbore abscissas adhuc remanere
viventes; idem apparet in animalibus imperfectis, ut sunt lacerdae et similia
quae, adhuc in partes dissectae, sensiunt et moventur inter se partes dis-
sectae; deinde tam vegetativa quam sensitiva sunt materiales, et de potentia
materiae educuntur, ut nullus dubitat: ergo, sunt integraliter divisibiles. Nam
per hoc materiale differt a spirituali, quod illud habeat partium existentiam
non vero istud: ergo, anima vegetativa et sensitiva etc.
Colliges:
Partes animatorum divisibilium integrales esse homogeneas; ratio est:
nam per heterogeneitatem formae corporeitatis constituuntur diversae po-
tentiae organicae determinantes partes animae, quae eis correspondent po-
tius ad hanc potentiam et operationem quam ad aliam, sed si ad aliquid
requireretur heterogeneitas partium animae esset ad hoc, ut constituantur
per eas diversae potentiae organicae: ergo, cum non sit necessaria ad hoc,
non est admittenda. Unde quaevis pars animae ex natura sua est indifferens
omnino ad hoc ut sit in hac vel illa parte, v. g. pars animae, quae est in capite
equi, est indifferens ad essendum in pede et solum ab extrinseco fuit deter-
minata, ut potius esset in capite.
1...,14,15,16,17,18,19,20,21,22,23 25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,...90
Powered by FlippingBook