Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 21

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
231
Replicabis:
Si anima rationalis non supponeret corpus omnibus organis organisa-
tum non esset ratio, quare infunderetur immo potius esset ratio, quod anima
vegetativa infunderetur, siquidem pro illa adessent organa: ergo, nihil dic-
tum.
Respondeo: nego suppositum hoc: scilicet quod organisatio perfecta sit
dispositio determinans agens ad producendam animam rationalem, ut patet
ex mox dicta experientia. Sunt ergo aliae dispositiones repertae in fetu ante
perfectam organisationem, quae statim ab initio et propriori perfectae orga-
nisationis ponuntur a virtute matricis efformantis fetum, alio quidem modo
in utero humano et alio brutorum.
Quaeres:
Quomodo anima rationalis contineat animam vegetativam et
sensitivam?
Ante responsionem nota:
Quod vegetativum et sensitivum dupliciter sumi possit: primo, quatenus
important rationes comunes et conceptus ut sic abstrahentes ab inferioribus,
scilicet a plantis et brutis; secundo, quatenus jam sunt contracta et determi-
nata per specificas differentias ad esse specificum talis plantae. Deinde
Adverte: triplicem esse continentiam, scilicet formalem, virtualem et
eminentialem. Nunc ad quaesitum
Respondeo: Si vegetativum et sensitivum sumatur in primo sensu ani-
ma rationalis continet formaliter illa, et ut sic est formaliter vegetativa et
sensitiva; si autem in secundo sensu accipiatur non fromaliter sed tantum
virtualiter et eminentialiter continet illa, et ut sic est eminentialiter et vir-
tualiter vegetativa et sensitiva. Ratio primae partis est, quia anima rationalis
tribuit homini esse formaliter vegetativum et sensitivum: ergo, et ipsa est
formaliter vegetativa et sensitiva. Antecedens est certum, probatur conse-
quentia: quia nequit aliquid in genere causae formalis tribuere aliquod esse
formaliter alteri, nisi illud tale esse formaliter habeat, causa enim formalis
causat se ipsam tribuendo subjectum: ergo, etc. Ratio secundae partis est,
quia una species completa divisa alicujus generis nequit formaliter includi
in alia specie simul cum illa idea dividente genus, sed vegetativum et sen-
sitivum in secunda acceptione sunt species completae dividentes animam
ut sic simul cum rationale; ergo, nequeunt in anima rationali formaliter
includi. Quod autem virtualiter seu eminenter continuantur, ratio est, quia
tunc aliquid virtualiter seu eminenter continetur in aliquo, quando hoc est
1...,11,12,13,14,15,16,17,18,19,20 22,23,24,25,26,27,28,29,30,31,...90
Powered by FlippingBook