Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 49

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
259
Inferes:
Sub colore etiam comprehendi lucem a nobis, haec enim ex se est quali-
tas visibilis; deinde spiritum videre non posse oculus corporeus, quia neque
est color neque lux, adeoque extra objectum adaequatum visus; nulla autem
potentia formaliter extrahi potest extra suum objectum, haec autem extrahe-
retur extra suum specificativum, consequenter extra suum esse; sicut ergo
homo non potest esse, quin sit animal rationale, ita non potest esse potentia
visiva, nisi sit cognoscitiva tantum coloris illuminati; adeoque color illumi-
natus est adaequatum objectum visus.
Quaeres tertio:
Quomodo animalia quaedam ut catti, leones, bubones cae-
teraque similia in tenebris videant?
Respondeo: id fieri per abundantiam luminosorum spirituum, quae in
corporibus catti temperanter generantur et ab oculis diffusi medium usque
ad certam partem illustrant; et tales illuminosi spiritus videntur esse in om-
nibus oculis licet non aequaliter; nam ex vehementi commotione oculorum,
ut dum quis vehementer tussitat, vel capite gravius impingit ex eorum oculis
quasi scintillae emicant, quod autem fertur vulgariter, scilicet aliquos ho-
mines videre subterranea et alias res, etiamsi medium non sit illuminatum,
est inter fabulas computandum, et forte tales homines vident aliqua tantum
signa externa, ex quibus inferunt, quid sub terra lateat, aut vident haec dae-
monum sugestione. Ex his igitur omnibus dictis
Colliges:
Quod potentia visiva sic definiri poterit: est potentia vitalis materialis
perceptiva coloris, lucis et luminis tantum. Per primas particulas convenit
cum aliis potentiis sensitivis, per ultimas vero distinguitur ab illis, et per
li
tantum differt potentia visiva, a sensu communi qui percipit omnia sensuum
externorum objecta ac per consequens etc.
Quaestio secunda:
De sensu auditus et odoratus
Primum quod quaeritur de auditu est: quodnam illius sit sensorium seu
organum? Pro quo
Observa: quod in aure praeter entitatem auricelarem destinatam a natura
ut auditus a contrariis externis defendatur, et etiam praeter quandam strictam
cavitatem habentem plures contractus, ut aër externus in illis contractus ad
1...,39,40,41,42,43,44,45,46,47,48 50,51,52,53,54,55,56,57,58,59,...90
Powered by FlippingBook