Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 53

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
263
esse semper perfectiores in homine quam in brutis. Ita Philosophus, secundo
De anima, capite nono; patet etiam ex illo communi et vero poetarum car-
mine:
Nos aper auditu linx visu, simia gustu
Vultur odoratu, praecedit aranea tactu.
Quaestio quarta:
De sensu interno seu communi
Supponit haec quaestio dare in sensitivis sensum internum seu sensum
communem seu aliquam potentiam sensitivam internam distinctam ab exter-
nis – sic tenent cum Aristotele et Scoto communiter philosophi omnes. Qui
sensus internus describi potest sic, quod sit: facultas quaedam interior ad
quam tqnquam ad centrum ab omnibus sensibus externis confluunt species
objectorum sensibilium. Pro cujus intelligentia
Nota: hunc sensum internum penes diversas operationes seu munera
quae exercet, diversis nominibus appellari; dicitur enim ‘sensus communis’,
quatenus recipit species intentionales omnium objectorum quae a sensibus
externis percipiuntur, et per tales species illa objecta sentit. Vocatur ‘phanta-
sia’ quatenus praedictas species praeservat et per ipsas sensuum externorum
objecta percipit etiam vagantibus sensibus externis. Vocatur ‘imaginativa’
quatenus ex objectis componit aliquod tertium, ut ex auro et monte ima-
ginatur montem aureum, et per hoc distinguitur a phantasia, quae tantum
circa objecta simplicia occupatur. Dicitur ‘aestimativa’, quatenus simul
cum objecto sensuali percipit aliquas eorum affectiones a sensibus externis
non sensatas, ut dum v. g. ovis fugit lupum, non quia istius talis figurae
aut coloris est, sed quia apprehendit sibi noxium. Dicitur tandem ‘memoria
sensitiva’, quatenus utitur speciebus in ipso sensu communi conservatis ad
cognoscenda objecta, quae aliquando fuerunt cognita seu sensata.
Quaeres primo:
An praeter enumerata munera distincta admittendi sint plures
sensus interni realiter distincti?
Respondeo negative: Sensus enim internus est unus realiter, qui diver-
sis gaudet nominibus propter praedicta munera quae exercet – ita Mastrius,
Pontius et scotistae communiter. Ratio est, nam potentiae non specificantur
aut distinguuntur nisi per actus adaequatos, sed omnes actus qui sunt sensus
interni exercent quodcunque munus ex supradictis, sunt actus inadaequati:
ergo, etc. Probatur minor: illi actus sunt inadaequati quorum objecta forma-
1...,43,44,45,46,47,48,49,50,51,52 54,55,56,57,58,59,60,61,62,63,...90
Powered by FlippingBook