Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 62

272
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Dico primo:
Objectum adaequatum intellectus nostri ex natura potentiae secundum
naturalem inclinationem est ens reale – praedicative sumptum in tota sua
latitudine, prout videlicet est commune Deo et creaturis. Sic docet Scotus, in
Quarto, distinctione 49, quaestione octava – estque communis scotistarum.
Probatur: Intellectus noster ex natura potentiae non solum est capax
cognoscendi abstractive infinitum ens, sed etiam intellective tanquam per-
fectiones sibi convenientes maxime, atqui dubitari non potest, quod possit
sic cognoscere quodlibet ens creatum et infinitum: ergo, ens reale in tota
sua latitudine est objectum etc. Major est de fide, ut in theologia videbitur.
Si enim intellectus noster non esset capax cognoscendi Deum intuitive, non
posset ellevari ad videndum Deum; siquidem nulla potentia potest ellevari
ad cognoscendum id, quod est extra spheram sui objecti adaequati. Minor
vero procedit a minori ad majus. Consequenter, objectum adaequatum etc.
Objicies primo:
Ens reale in tota sua latitudine est objectum intellectus divini ejusque
infinitate adaequatur: ergo, nequit esse nostri intellectus objectum adaequa-
tum, utpote finiti.
Respondeo: concedo antecedens, nego consequens: est enim ens rea-
le in tota sua latitudine objectum adaequatum, tam intellectus divini quam
creati, quoad capacitatem,
esto
non sit nostri intellectus tam extensive quam
intensive. Intellectus igitur divinus excedit intellectum nostrum in hoc, quod
modo infinito et perfecto ac ex natura sua attingit omnia objecta, omnem
cognoscibilitatem, etiam intensivam comprehendit. Proinde hoc argumen-
tum sicut et alia similia, tantum probat, quod ens in tota sua latitudine non
sit objectum naturalis attingentiae, non vero probat, quod non sit objectum
secundum naturalem inclinationem et capacitatem intellectus nostri. Conse-
quenter, etc.
Objicies secundo:
Sequeretur ex conclusione quod distincta et quidditativa Dei cognitio,
tam intuitiva quam abstractiva, esset naturaliter debita nostro intellectui,
etiamsi non sit actualiter ab eo attingibilis, sicut creatio animae rationalis
est naturaliter debita materiae, ultimo per formam corporeitatis dispositae
ad recipiendam illam, quia scilicet in illa materia est naturalis capacitas re-
cipiendi talem animam; sed sequela nequit admitti: ergo, nec antecedens.
Respondeo: nego sequelam: quia creaturae non constituunt in Deo, ut
authore, naturale debitum ex eo praecise, quod habeant naturalem inclina-
1...,52,53,54,55,56,57,58,59,60,61 63,64,65,66,67,68,69,70,71,72,...90
Powered by FlippingBook