Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 69

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
279
Respondeo: ex verbis Philosophi potius inferri, quod intelligere non sit
formaliter pati; non enim absolute dicit: intelligere est pati, sed est quoddam
pati, hoc est, quatenus necessario et indispensabiliter intelligere formaliter
praesupponit receptionem intellectionis quod non est contra nos; fatemur
enim receptionem intellectionis necessario praesupponi ad intelligere for-
maliter. Ad consequens: nego paritatem: albedo enim non est operativa sicut
intellectio, et ideo dicit ordinem ad subjectum tantum in quo est, non autem
ad objectum; intellectio vero licet quatenus est praecisa accidens et qualitas
dicat ordinem tantum ad subjectum in quo recipitur, quia tamen praeter hoc
est vitalis et operativa, respicit etiam objectum, quod dicitur intelligere etc:
adeoque, intelligere creatum tantum consistit etc.
Quaestio quarta:
Utrum intellectio possit produci a solo Deo in nostro
intellectu illo mere passive se habente?
Dico:
Potest Deus de absoluta potentia producere intellectionem in nostro
intellectu illo mere passive se habente – ita Scotus, in Primo, distinctione
tertia, quaestione septima, quod
Probatur: Intellectio est quaedam facultas absoluta efficienter producta
ab intellectu simul cum specie impressa tanquam ipsius conprincipio: ergo,
potest a solo Deo produci in intellectu absque aliquo efficienti influxu illius.
Probatur consequens: nam quidquid Deus efficit mediis causis secundis, se
solo immediate efficere potest: ergo, potest a solo Deo etc. Sed
Dices:
Hanc rationem tantum tenere de causis secundis efficientibus non vita-
libus, non autem de vitalibus, licet enim harum sint qualitates, operationes,
quia tamen sunt actus vitales, habent intrinsecum et essentialem ordinem
necessariamque dependentiam a subjecto tanquam a principio suae produc-
tionis. Sed
Contra:
Si operationes vitales immediate a solo Deo repugnarent produci vel
esset id eo, quia in Deo non esset virtus ad eas producendas, et hoc non, cum
non minus contineat eminenter et virtualiter operationes vitales quam non
vitales – ut est manifestum; et quia tales operationes dicerent intrinsecum et
essentialem ordinem ad potentiam vitalem creatam, et hoc etiam non, quia
intellectio et quaevis operatio vitalis est quid absolutum, ut jam dictum est:
ergo, nullum essentialem ordinem important respectu potentiae creatae.
1...,59,60,61,62,63,64,65,66,67,68 70,71,72,73,74,75,76,77,78,79,...90
Powered by FlippingBook