Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 78

288
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
qui tendit in objectum ut conveniens alicui, est contra odium oppositum
dicere amori amicitiae, quod est actus fugae; tendit in objectum ut est in
se. Odium vero dicere oppositum amori concupiscentiae, quod communiter
dicitur odium abominationis, est quoque id, quo quis fugit objectum, ab eo
apprehenditur, ut conveniens inimico ex quo infertur, quod inter amorem
amicitiae et concupiscentiae praeter alia hoc versetur discrimen, scilicet
quod illud quod amatur amore amicitiae amatur per se et simpliciter seu (ut
docent theologi) quia in se bonum est. Illud enim quod amatur amore con-
cupiscentiae, non per se et simpliciter amatur, sed amatur alteri, quatenus
nempe est illi conveniens.
Nota secundo:
Duplex dari bonum: unum scilicet essentiale et primarium, aliud acci-
dentale et secundarium. Primum, quod dicitur etiam bonum in se, consistit
formaliter in intrinseca integritate et perfectione rei; unde illud ens, quod
est integrum et perfectum ex omnibus perfectionibus, quae (!) intrinsece
exigit, dicitur bonum essentiale et primarium. Secundum dicitur illud, quod
est conveniens alteri ab ipso objecto, non autem alteri semper ab ipso aman-
te, hujusmodi bonitas formaliter sumpta consistit in habitudine convenien-
tiae unius cum alio. Eodem modo per oppositum dic de malo. Unde malum
essentiale consistit in negatione intrinseca perfectionis et integritatis entis;
malum autem accidentale et secundarium in positiva relatione disconve-
nientiae unius ad aliud. Nunc
Dico primo:
Si sermo sit de bono accidentali et de malo opposito tali bono, nequit
voluntas per amorem concupiscentiae velle vel amare objectum, in quo non
sit aut appareat aliqua ratio hujusmodi boni, neque potest nolle aut odio ha-
bere objectum in quo non sit aut non appareat ratio talis mali. Per amorem
autem amicitiae bene potest voluntas velle seu amare objectum, in quo nulla
sit aut appareat ratio boni accidentalis seu secundarii. Haec conclusio dedu-
citur ex Scoto citato in primo notabili.
Probatur prima pars: Ex divo Dionisio, ‘De divinis nominibus’, capite
quarto: Nemo respiciens ad malum operatur; et ex divo Anselmo, libro ‘De
concordia’, dicente: Omnis voluntas quae aliquid vult, rectitudinem vult aut
commoditatem aut, si aliquid aliud vult, non nisi quatenus id ordinatur ad
rectitudinem vel commoditatem. Item ex divo Augustino, in ‘Enchiridio’,
capite 36 dicente: Omnes beati esse volumus, miseri autem esse nolumus,
sed neque velle possumus: ergo, nequit voluntas per amorem etc.
1...,68,69,70,71,72,73,74,75,76,77 79,80,81,82,83,84,85,86,87,88,...90
Powered by FlippingBook