Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 86

296
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
bet quippe necessitatem ex objecto et praeterea inest subjecto incorruptibili
scilicet intellectui: ergo, manet in anima separata etc. Hinc sanctus Hyero-
nimus dicit: Discamus in terris quo scientia nobiscum perseveret in coelis.
Idem de habitu voluntatis, nam eadem in utrisque est ratio. Notanter autem
in responsione addidi, attento naturali rerum ordine; nam inspecta Dei pro-
videntia potest aliter disponi prout sibi placuerit, vel in praemium beatorum,
vel in poenam damnatorum. Sed
Dices:
Apostolus, prima ad Corinthios, caput 13, loquens de statu futurae vitae
dicit, quod scientia destruetur: ergo, praedicti habitus non manent etc. Item
Ecclessiastes, novem, dicitur: Quod mortui nihil noverunt amplius, et quod
nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos. Denique
Aristoteles de praedicamento qualitatis agit: scientiam longa aegritudine
deleri: ergo, tam auctoritate Scripturae quam Philosophi habitus in anima
separata non manent.
Respondeo ad primum: Sanctum Paulum loqui tantum de scientiae do-
no: quod commitatur fidem talem enim donum destruitur simul cum ipsa
fide, quae non datur in patria ut docent theologi; ad secundum cum sancto
Hyeronimo dico: quod ibi referantur verba stultorum et impiorum vel prout
noster exponit Lircinus, ibi insinuatur tantum, quod damnati nihil amplius
noscent, quod illis ad salutem prodesset; ad tertium dico: quod Aristoteles
sit in telligendus de speciebus sensibilibus quae ad usum habitus scientifici
deserviunt, istae enim inaegritudine languescunt et aliquando totaliter desi-
nunt esse, in quo casu non datur usus habitus scientifici, quia necesse est,
quod intellectus pro hoc statu a phantasmatibus dependeat. Consequenter
etc.
Quaeres tertio:
Quae objecta cognoscat anima separata et per quas species?
Respondeo primo: anima in statu separationis cognoscit objecta quae
prius cognovit dum erat corpori unita, et etiam aquirit cognitionem alio-
rum, quae antea non novit. Prima pars constat ex imediate dicentis. Secunda
ostenditur: quando datur agens sufficienter activum et passum aptum suffi-
cienter approximatum tunc necessario sequitur effectus; sed cum anima se-
parata v. g. habet objectum, v. g. lapidem debite approximatum, concurrunt
omnia ad producendam intellectionem lapidis: ergo, si animae separatae
debite proponantur objecta, quae antea non novit, necessario ellicit cogni-
tionem circa illa; minor patet: nam anima separata habet intellectum, qui est
1...,76,77,78,79,80,81,82,83,84,85 87,88,89,90
Powered by FlippingBook