Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 84

294
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
que tamen non est naturalis sed libera, cum scilicet aliquis interficitur ab ali-
quo agente libero; unde solum restat de naturali prout oponitur violento; ubi
Nota: quadrupliciter aliquid dici esse in statu violento. Primo, cum caret
aliqua perfectione substantiali et aliam incompatibilem cum illa non habeat:
hoc modo posse dici materiam esse in statu violento, cum nullam substan-
tialem habeat formam. Secundo, dum caret aliqua perfectione accidentali
tendente in illius conservationem quoad esse physicum, quo pacto aqua cum
est calida dicitur violenter se habere, eo quod careat aliqua frigiditate ten-
dente ad illius conservationem. Tertio, quando caret aliqua perfectione quam
natum est in se ipso illam producere, in hoc sensu corpus grave, quamdiu de-
tinetur sursum, dicitur esse in statu violento. Quarto, potest aliquid dici esse
in statu violento, cum pro statu, quem de facto habet, adest impedimentum,
ut aquirat aliquas perfectiones accidentales et naturales, quas suapte natura
pro alio statu habere posset et non habet de facto illas; hoc modo intellectus
alligatus ad phantasmata pro hoc statu sic alligatus non fuerit, potest dici in
statu violento. Nunc suppositis hiis, ad quaesitum
Respondeo primo:
In primo sensu ex praeexplicatis separatio animae a corpore non est
naturalis animae sed violenta. Ratio est, quia violentum in hoc sensu im-
portat carentiam perfectionis alicujus substantialis, licet aliam incompati-
bilem cum illa et ei aequivalentem non habeat; sed anima separata pro tali
statu caret substantiali complemento ad quod essentialiter ordinatur, scilicet
constitutione compositi substantialis: ergo, talis separationis status est illi
violentus in hoc sensu.
Respondeo secundo:
In tribus posterioribus sensibus explicatis non est violentus status se-
parationis animae a corpore. Ratio est, quia anima in statu conjunctionis
cum corpore nullas perfectiones habere aut producere in se potest, quas in
statu separationis non posset habere, aut in se producere vel saltem alias eis
aequivalentes, et praeterea in tali separationis statu nullatenus caret aliqua
perfectione tendente in illius conservatione, siquidem nec in suo esse, nec in
conservari dependeat ab aliquibus accidentalibus, cum sit spiritualis: ergo,
anima in statu separationis a corpore etc.
Respondeo tertio:
Anima separata secundum statum quem de facto habet (supposito pec-
cato originali) cum est conjuncta corpori magis debet appetere separationem
1...,74,75,76,77,78,79,80,81,82,83 85,86,87,88,89,90
Powered by FlippingBook