Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 81

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
291
ut malum accidentale et secundarium, sed potest contingere, quod malum
essentiale seu primarium, cujusmodi est v. g. non esse, apprehendant aliqui
ut conveniens, prout dixi in damnatis et desperatis; et bonum essentiale et
primarium, cujusmodi est v. g. vita, aliqui apprehendat ut malum et discon-
veniens, sicut evenit in desperatis: ergo, voluntas per actus concupiscentiae
potest tendere in objectum, in quo nulla sit ratio boni vel mali essentialis et
primarii. Consequenter etc.
Quaestio secunda:
An voluntas sit causa effectiva adaequata suorum
actuum?
Nota: voluntatem non esse mere passive sed active se habere respectu
suorum actuum, prout catholicissime docet Scotus, in Primo, disputatione
25, quaestione unica, et expresse id habetur in Scriptura, Eccl. 15: Deus
reliquit hominem in manu consilii; et capite 31: qui potuit transgredi, et non
est transgressus, facere male et non fecit. Et in Tridentino, sessione sexta,
canone sexto: Si quis dixerit non esse in potestate hominis vias suas malas
facere, anathema sit. Quae auctoritates expresse inuunt voluntatem esse po-
tentiam activam. Restat ergo an sit totaliter effectiva suorum actuum, vel
vero concurrat etiam objectum partialiter, sicut diximus de intellectu res-
pectu suorum actuum? Supponitur autem quod intellectus necessario debeat
proponere voluntati objectum, ut illa tendat in illud, cum nihil sit volitum
quin praecognitum. Ideo
Dico:
Sola voluntas est causa totalis physice effectiva suorum actuum – ita
Scotus citatus et alii. Quod
Probatur: Si aliquid praeter voluntatem esset causa effectiva actuum
illius, maxime objectum in quod per tales tendit actus; sed objectum nullate-
nus est talis causa: ergo, sola voluntas. Probatur minor: Si objectum causa-
ret effective actus voluntatis esset in illis aliqua formalitas, quae proveniret
ab objecto et posset attribui; ideo enim dicimus cognitionem provenire ab
objecto efficienter, quia in illa reperitur aliqua formalitas scilicet repraesen-
tatio, quae non ab intellectu, sed tantum ab objecto provenire potest; atqui
in actu voluntatis nulla formalitas est assignabilis, quae attribui posset effi-
cientiae objecti: ergo, tales actus solum efficienter proveniunt a voluntate et
non ab objecto.
Dixi: quod voluntas sit causa totalis effectiva suorum actuum, nam non
dubitatur, quod objectum in genere causae finalis, postquam jam ab intellec-
1...,71,72,73,74,75,76,77,78,79,80 82,83,84,85,86,87,88,89,90
Powered by FlippingBook