Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 83

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
293
Quaeres secundo:
An sola voluntas sit libera?
Sola voluntas est formaliter libera, aliae vero potentiae non, nisi parti-
cipative et dependenter ab illo imperio voluntatis, quod patet experientia,
quia constat solam voluntatem libere se determinare ad agendum et posse
omnibus positis requisitis ad agendum non agere; sed hoc est esse liberum:
ergo, illa sola est libera. Unde quando sanctus Augustinus dixit, quod homo
male utens libero arbitrio et se et ipsum liberum scilicet arbitrium perdidit
– debet intelligi quod perdiderit se ipsum et liberum arbitrium sic, ut pro
hoc statu nec habeat illam felicitatem nec voluntas illam facilitatem bene
operandi quam habuit in statu innocentiae.
Quaeres tertio:
An voluntas sit potentia perfectior et nobilior intellectu?
Respondeo affirmative, ut tenet Scotus contra thomistas: ratio est, quia
inter omnes animae rationalis potentias sola voluntas est formaliter libera
et habet dominium non solum super suas actiones sed etiam super actiones
aliarum potentiarum; sed tale dominium necessario arguit excessum perfec-
tionis et nobilitatis in voluntate respectu intellectus et aliarum potentiarum:
ergo, voluntas est perfectior potentia etc. Nec valet dicere intellectum habe-
re aliquod dominium resspectu voluntatis dirigendo et regendo ut suos elli-
ciat actus: hoc non valet, nam hujusmodi munus est ministerii potius quam
dominii; nam intellectus per judicium practicum non imperat voluntati imo
illi deservit, eam monendo sicut consiliarius monet v. g. principem, regem
etc ideoque potest voluntas respuere et jubere ut aliud proponat consilium.
Colliges: nos hic loqui de voluntate et intellectu creato, nam in Deo
utpote perfectissimo ente, non potest voluntas dici perfectior intellectu et
econtra; in creatis vero potest bene defendi, quod sit ipso perfectior ob suam
libertatem, pro quo illud vulgatum retine: Non bene pro toto libertas vendi-
tur auro.
Quaestio finalis:
In qua aliqua quaesita de anima separata resolvuntur.
Quaeres primo:
An status separationis animae a corpore sit naturalis?
Adverte: Naturale sumi posse vel prout oponitur supernaturali vel libe-
ro vel violento. Si naturale sumatur in primo sensu, negari non potest quod
animae separatio a corpore sit utique naturalis; talis enim separatio fit ex
actione creaturarum naturalium cum v. g. quis moritur ex febri orta ex cau-
sis naturalibus; negari item non potest separationem animae a corpore esse
etiam naturalem, prout naturale oponitur libero, ut in exemplo dato; quando-
1...,73,74,75,76,77,78,79,80,81,82 84,85,86,87,88,89,90
Powered by FlippingBook