Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 87

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
297
agens naturale, ideoque necessario activus positis requisitis ad agendum,
quae proposito ponuntur, cum objectum approximatur.
Respondeo secundo: anima separata cognoscit objecta, quae noverat
quando corpori erat unita, per easdem species, quibus illa noverat antea.
Ratio est, quia illae species sufficiunt ad cognoscendum, ergo per illas co-
gnoscit; antecedens patet: nam intellectus in statu separationis non debet se
convertere ad phantasmata cum solvatur ab illis: ergo, illae species suffi-
ciunt etc.
Quaestio quarta:
Quid Philosophus intelligat per parva naturalia?
Respondeo: intelligit quasdam animalium affectiones quas communi-
ter philosophi parva naturalia, id est parva de rebus naturae vocant. De his
Philosophus octo composuit libros quasi quoddam supplementum librorum
De anima. Porro, hae affectiones dicuntur: somnus, vigilia, respiratio, in-
spiratio, mors, vita, memoria etc, de quibus ea quae considerationi digna
videbuntur aliqua proponemus, et quidem
Quaeres primo:
Quid sit vigilia et somnus?
Respondeo: Vigilia est omnium sensuum externorum aut saltem ali-
quorum solutio et libertas. Somnus vero est ligatio omnium sensuum exter-
norum ad animalium salutem et conservationem institutus. Dixi ‘sensuum
externorum’, quia cum homo dormit, non est opus ut potentiae ejus internae
ligentur: alias nunquam quidquam somniaremus. Dixi item ‘ad animalium
conservationem’, quod est causa finalis somni. Magna enim somni moderati
est utilitas, nam recreat corpora, vires reintegrat, praebet valetudinem; im-
moderatus vero ex opposito aggravat caput, laxat membra, stupidos, hebetes
et obliviosos ad vitia proclivos redit, ad labores subeundos et litteras addi-
scendas inneptos redit. Unde Cato christiane canebat:
Plus vigilas semper, nec somno deditus esto
Nam diuturna quies, vitiis alimenta ministrat.
Quaeres secundo:
Quaenam causae sint somni?
Respondeo: Causa somni est impeditio defluxus spirituum vitalium a
cerebro ad sensus externos. Ratio est, quia nullus sensus exercet operationes
absque ope spirituum a cerebro influentium. Si igitur hujusmodi spirituum
communicatio inhibeatur, necesse erit omnium sensuum externorum exter-
nari functiones, ac sic somnum causare. Causa vero vigiliae ex opposito
1...,77,78,79,80,81,82,83,84,85,86 88,89,90
Powered by FlippingBook