Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 80

290
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Dices:
Voluntas non tantum est libera quoad exercitium, sed etiam quoad spe-
cificationem: ergo, quodlibet objectum sibi propositum potest amare et odio
habere.
Respondeo: nego consequens: ob rationem quae patebit explicando
utramque libertatem. Igitur scire oportet quod eatenus voluntas dicatur ha-
bere libertatem exercitii (quae libertas vocatur contradictionis) quatenus
potest ponere actum vel non actum seu omittere actum sive sit amoris sive
odii. Eatenus autem dicitur habere libertatem specificationis (quae etiam
contrarietatis dicitur) quatenus libere potest ellicere actus positive opposi-
tos, ut sunt amor et odium, quod quidem non est sic intelligendum, ut circa
quodlibet objectum, sive bonum sive malum, possit indifferenter exercere
tam amorem quam odium, sed ita ut circa quodlibet possit exercere suam
libertatem, tenendo videlicet ad objectum bonum per amorem vel amissio-
nem amoris, et circa malum per odium vel amissionem odii; ex quo patet
quomodo compatibile sit qualiter voluntas libera existat etiamsi per amorem
concupiscentiae non possit tendere circa malum ut malum, nec per odium
tali amori oppositum circa objectum bonum ut bonum.
Objicies secundo:
Plures appetunt non vivere, ut desperati, et alii appetunt annihilari, ut
damnati; sed in hujusmodi objectis nulla apparet ratio boni cum consistat
in privatione vitae et carentia essendi: ergo, potest voluntas concupiscere
objectum in quo nulla sit aut appareat ratio boni; consequenter etc.
Respondeo: distinguo minorem: in talibus objectis nulla apparet ratio
boni essentialis et primarii, concedo minorem; boni accidentalis et secun-
darii, nego minorem et consequens. Itaque desperantes et damnati in illo
non vivere seu non esse quod appetunt respiciunt seu apprehendunt aliquam
rationem commodi sei boni accidentalis, scilicet efugere per tale non vivere
et non esse labores, dolores, tormenta, molestias etc; consequenter etc.
Dico secundo:
Si sermo sit de bono essentiali et primario ac de malo huic opposito bo-
no bene potest voluntas per actus concupiscentiae velle seu amare objectum,
in quo nulla est seu appareat ratio talis boni; et nolle seu odisse objectum, in
quo nulla est ratio hujusmodi mali. Quod
Probatur: Voluntas per actus concupiscentiae respicit objectumut bonum
accidentale et secundarium, et per actum huic oppositum tendit in objectum
1...,70,71,72,73,74,75,76,77,78,79 81,82,83,84,85,86,87,88,89,...90
Powered by FlippingBook