Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 72

282
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
et specie impressa vel objecto. Dicitur ‘non habens esse etc’ eo quod dari
nequeat verbum mentis quin actualis existat intellectio, sunt enim idem inter
se. Hinc ad verbum mentis tres conditiones requiruntur. Prima est, quod
notitia quae dicitur verbum mentis naturaliter producatur ab intellectu seu
memoria secunda, propter quod visio seu notitia intuitiva quam habent bea-
ti tam de divina essentia, quam de aliis, quae vident in ipsa, non dicitur
verbum mentis, eo quod talis non sit naturaliter producta, sed principaliter
causatur a divina voluntate; est enim Deus speculum voluntarium, ut docent
theologi. Secunda conditio est, quod per illam notitiam, quae dicitur verbum
mentis, immediate attingatur objectum, defectu hujus, actualis notitia qua
beati in divina essentia vident creaturas, non dicitur verbum mentis eo quod
per talem notitiam non attingantur creaturae a beatis immediate seu in se
ipsis, sed in essentia divina. Tertia condicio est, quod sit actus intelligentiae,
qui actus involvit ipsam intellectivam memoriam et ipsum actum intellec-
tionis. Nunc ad quaesitum
Respondeo: Intellectio creata naturaliter praecedens ab intellectu est
vere et proprie verbum mentis. Ratio est, quia tota definitio verbi mentis
ei competit, haec enim est actus intellectus productus a memoria secunda,
quae gignitur a dictione, non habens esse sine actuali intellectione, cum sit
ipsa actualis intellectio.
Adverte autem, quod si Deus produceret aliquam intellectionem in no-
stro intellectu illo mere se passive habente, talis intellectio non esset verbum
mentis. Ratio est, quia de ratione verbi mentis est, quod producatur naturali-
ter, tanquam prolis; sed illa intellectio libere produceretur a Deo: ergo, non
esset verbum mentis.
Deinde adverte, quod dum dicitur verbum mentis esse actum intelligen-
tiae, hoc non esse ita intelligendum ut sit actus productus ab intelligentia,
sed ut sit actus per cujus informationem et actuationem constituitur intel-
lectus in ratione intelligentiae; unde intellectus distinguitur ab intelligentia,
quod haec importet tam ipsam potentiam intellectivam quam ipsum actum
intellectionis, illa autem tantum potentiam intellectivam. Unde ita verbum
mentis dicitur actus intelligentiae, sic calor dicitur actus calidi; consequen-
ter, verbum mentis.
Quaestio quinta:
De cognitione intuitiva et abstractiva
Dari cognitionem intuitivam et abstractivam – manifestum est et ex-
presse docetur a Scoto pluribus in locis dicente, intellectum nostrum bifarie
1...,62,63,64,65,66,67,68,69,70,71 73,74,75,76,77,78,79,80,81,82,...90
Powered by FlippingBook