Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 75

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
285
specificam inter illas: ergo, nulla solutio. Probatur major: tales cognitio-
nes differunt tantum penes absentiam et praesentiam objecti; sed absentia et
praesentia objecti sunt tantum accidentales modi illius: ergo, cognitio intui-
tiva et abstractiva etc.
Respondeo: concedo majorem, nego minorem: licet enim absentia et
praesentia objecti sint modi accidentales respectu objecti non sunt tamen
accidentales respectu praedictarum cognitionum ut talium; nam praesentia
objecti in se ipsa intervenit in cognitione intuitiva et ratio sub qua seu ratio
formalis, unde talis praesentia non solum pertinet ad objecti applicationem,
sed etiam ad rationem formalem terminandi talem cognitionem, quae ratio
formaliter spectat ad objectum, quatenus specificat ad cognitionem intuiti-
vam, sed contra
Dices:
Existentia potest abstractive cognosci: ergo, adhuc non distinguuntur
specie.
Respondeo: distinguo antecedens: existentia potest abstractive cogno-
sci per speciem impressam, concedo antecedens; in se immediate, nego an-
tecedens et consequens; per cognitionem enim intuitivam in se immediate
cognoscitur ita ut hoc, quod in se immediate cognoscatur, sit formale cogni-
tionis intuitivae; quod autem existentia possit omnino abstractive, id est per
speciem, cognosci, docet Scotus dicens, quod angelus in via habuerit noti-
tiam distinctam divinae essentiae per speciem impressam, distincte illam re-
praesentantem; sed non potest distincte cognosci divina essentia quin etiam
ejus existentia cognoscatur, siquidem existentia est de formali quidditate
divinae essentiae: ergo, existentia Dei fuit cognita ab angelo per totam spe-
ciem impressam. Deinde etiam nos recordamur modo existentiam plurium
rerum, quae antea exstiterunt et jam non existunt; sed non aliter nisi per spe-
cies impressas, cum non sint praesentes in se tales res: ergo, cognoscimus
abstractive illarum existentiam.
Colliges:
Quod et sensationes externae necessario sint intuitivae etiamsi fiant
mediis speciebus, cognitiones tamen intellectivae intuitivae ita necessario
versantur circa objectum praesens et existens, ut in se praesens et existens
est, quod repugnat hujusmodi cognitiones fieri media specie intelligibili.
Ratio disputationis est: quia species sensibiles externae utpote necessario
ab objecto sensibili dependentes in fieri et conservari praecise repraesentant
1...,65,66,67,68,69,70,71,72,73,74 76,77,78,79,80,81,82,83,84,85,...90
Powered by FlippingBook