Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 73

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
283
posse cognoscere aliquam rem. Primo, quando objectum attingit quatenus
praecise sit ei praesens in aliquo repraesentativo sive existat sive non a parte
rei. Secundo, cum attingit objectum existens et praesens quatenus in se rea-
liter praesens et existens est. Potissima autem ratio, ob quam in nostro intel-
lectu admittenda sit cognitio intuitiva est, quia non est denegatum potentia
superiora quidquid est perfectionis inferioris; sed est perfectio in potentia
inferiori, scilicet in sensu attingere suum objectum quatenus in se realiter
existens et praesens est: ergo, hoc non est denegandum potentiae superiori
scilicet intellectui. Unde
Nota breviter: speciem intelligibilem ad hoc esse necessariam, ut sup-
pleat concursum objecti quod est talis concausa partialis effectiva intellec-
tionis: hujusmodi necessitas oritur ex pluribus causis. Prima est, ut objectum
fiat praesens potentiae in tali specie et fiat actu intelligibile per illam. Se-
cunda est, ut si objectum, quod in se est actu intelligibile non fuerit debite
praesens, sed fuerit absens illius, objectiva praesentia, per talem speciem
suppleatur. Nunc
Dico primo:
Cognitio intuitiva est expressa repraesentatio intentionalis objecti prae-
sentis et existentis prout in se realiter praesens et existens est. Cognitio au-
tem abstractiva est expraessa repraesentatio intentionalis objecti non prout
hoc in se realiter praesens et existens est, sed praescindens a tali praesentia
et existentia – sic communiter scotistae cum Scoto circa quas definitiones ut
omnis aequivocatio auferatur
Observa: Quod dupliciter possit intelligi cognitionem abstrahere ab
existentia rei cognitae. Primo, tanquam a re cognita tam in ratione princi-
pii, seu objecti motivi, quam terminativi cognitionis, in quo sensu non est
semper necessarium, quod cognitio abstractiva abstrahat ab existentia, nam
ut diximus, circa ipsam rei existentiam potest versari cognitio abstractiva.
Secundo, potest cognitio abstrahere ab existentia tanquam a ratione cogno-
scendi, et in hoc sensu semper ab illa abstrahitur cognitio abstractiva, alias
differentia inter illam et intuitivam nulla esset. Cum itaque dicitur cognitio-
nem intuitivam esse rei existentis, prout existens est, illa particula ‘prout’,
et quaevis aliae similes accipiendae sunt, non solum specificative, sed etiam
reproductive, ita ut ratio formalis constitutiva objecti cognitionis intuitivae
tam in ratione objecti motivi quam terminativi sit immediata rei actualis exi-
stentia. Ex quo patet, in cognitione intuitiva existentiam rei cognitae habere
se ut formale objectum, quo res movet intellectum et quod terminet ipsam
1...,63,64,65,66,67,68,69,70,71,72 74,75,76,77,78,79,80,81,82,83,...90
Powered by FlippingBook