Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 76

286
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
illiud, in quantum actu praesens et existens est, taliter quod si objectum
actu non existeret et non esset praesens, nunquam hujusmodi species illud
repraesentarent in ratione objecti actu sensibilis, ut patet ex supra dictis,
ex quo provenit quod species sensibilis externa necessario repraesentaret
objectum sensibile, in quantum actu praesens et existens est, quae est ratio
formalis sub qua cognitionis intuitivae, ac proinde sensatio, quae fit media
illa specie, semper est intuitiva; secus species intelligibilis, haec siquidem
est indifferens, ut objectum absens vel praesens repraesentet, ideo non po-
test habere rationem formalem cognitionis intuitivae, haec enim necessario
est notitia rei, quatenus res praesens et existens est reduplicativa.
Quaeres:
An species intelligibiles sint delebiles?
Respondeo: species sensibiles semel aquisitas et aliquamdiu conserva-
tas nunquam deperdi aut deleri. Ratio est, quia forma absoluta et permanens
non destruitur, nisi vel per destructionem formae contrariae vel per remotio-
nem causae conservativae; sed species intelligibiles sunt formae obsolutae
de genere qualitatis, et non destruitur subjectum illarum quod est intellectus,
nec introducitur in ipsum forma contraria ipsis, quia non habent contrarium,
nec tandem removetur causa conservativa quae est etiam intellectus (nam
species intelligibiles non dependent in conservari ab objecto): ergo, species
intelligibiles semel aquisitae etc. Hinc valde probabile est angelos et ani-
mas sollutas nunquam oblivisci rei alicujus. Unde quando nos obliviscimur
rerum, quas antea cognovimus, id non provenit ex defectu specierum, sed
ex defectu excitationis ipsarum secundum illam rationem secundum quam
natae sunt causare recordationem. Quaenam autem sit causa quae excitat
species, eo ordine quo excitantur, et unde oriantur, quod quando volumus
recordari alicujus rei, aliquando subito recordamur, aliquando autem diu-
tissime haereamus, et postea quasi insperate occurrat nobis? Hoc videtur ex
difficilioribus naturae esse arcanis et aeque difficultas currit, sive admittan-
tur species sive non. Hoc solum addo, quod ad fortiorem specierum impres-
sionem requiratur potentiae advertentia; nam multa videmus et audimus,
quorum tamen non recordamur, et hoc defectu illius advertentiaee, tu ergo
si vis advertere cupisque perpendere scriptorum tuorum notitiam plenarie
adverte et sic devenies in notitiam.
Disputatio secunda: De voluntate
Alia potentia animae rationalis est voluntas; sicut enim cognitionem
sensitivam consequitur appetitus sensitivus, ita pariter cognitionem spiri-
1...,66,67,68,69,70,71,72,73,74,75 77,78,79,80,81,82,83,84,85,86,...90
Powered by FlippingBook