Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 82

292
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
tu est cognitum et propositum voluntati, moveat illam ad productionem suo-
rum actuum. Deinde etiam dici potest, quod intellectus proponens bonitatem
voluntati vel matitiam objecti habeat se tanquam causa efficiens moralis,
sicut ille qui alii consulit aliquod bonum vel malum. Hinc addidi in conclu-
sione
li
‘physice’. Certum tandem est quod objectum terminative concurrat
ad actus voluntatis siquidem extrinsece terminat illos, sed cum nihil harum
aliquam veram et physicam scietiam arguat in objecto, ideo haec nullatenus
opponuntur nostrae conclusioni.
Dices:
Verbum divinum quod producitur per intellectum Patris et principium
productivum Spiritus Sancti qui producitur per voluntatem: ergo, pariter
verbum mentale nostrum, quod producitur per intellectum nostrum, erit
principium activum nostrae voluntatis.
Respondeo: nego consequens et paritatem: ratio est, quia Verbum di-
vinum non est principium productivum Spiritus Sancti, eo quod sit cogni-
tio proponens voluntati Patris objectum divini amoris, scilicet essentiam
divinam (hoc enim fit per cognitionem essentialem et improductam) sed
quia Verbum divinum prius origine productum est a Patre, quam Spiritus
Sanctus, habet sibi communicatam eandem numero naturam et voluntatem,
cum eadem virtute spirativa quam habet Pater, sicque Pater et Verbum simul
tanquam unum et idem principium producunt Spiritum Sanctum etc.
Quaeres primo:
Quotuplex sit libertas voluntatis?
Nota: Causas productivas esse in duplici differentia. Quaedam enim
sunt quae operantur naturaliter et necessario, sunt quoque illa, quae in suos
effectus seu operationes ita a natura rapiuntur ut positis omnibus ad agen-
dum requisitis non possunt non agere, tales sunt intellectus, sensus, ignis
etc. Alia autem sunt quae libere agunt, et sunt illa, quae adhuc positis ad
agendum requisitis possunt non agere; hoc modo operantur angeli et homi-
nes. Nunc ad quaessitum
Respondeo: Libertatem voluntatis esse triplicem, scilicet libertas essen-
tialis, contrarietatis et contradictionis. Prima est quae consistit in eo, quod
potentia ex sua formali et intrinseca ratione se ipsam activedeterminet ad
agendum, et non determinatur ab alio. Cum hac libertate optime compatitur
necessitas in agnedo, patet hoc in divinis: nam Pater v. g. producit libere
Spiritum Sanctum et tamen illum producit necessario, quia non potest non
producere illum, ut docent theologi. Aliae duae libertates vocantur indiffe-
rae de quibus jam sufficienter superius dictum est.
1...,72,73,74,75,76,77,78,79,80,81 83,84,85,86,87,88,89,90
Powered by FlippingBook