Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 88

298
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
est ablatio talis impedimenti communicationis talium spirituum vitalium.
Hujusmodi autem impedimentum communicationis spirituum vitalium ori-
tur ex vaporibus et humositatibus ciborum, qui in stomacho resolvuntur, qui
propter levitatem usque ad cerebrum ascendunt, ubi propter frigiditatem ce-
rebri refrigerantur et consequenter incrassantur et impinguantur; unde mea-
tus omnes, per quos deberent spiritus animales a cerebro ad sensus externos
transfundi, occupant prohibentque affluxum eorum, qua ratione organa re-
duntur inepta ad operationes exercendas. Hinc quibusdam cibi maximum
inducant somnum, qui sunt nimium vaporosi, ut papaver et vinum etc. In
pueris etiam propter humoris copiam, et in locis humidis magis causatur
somnus. Item ex nimia corporis fatigatione, quia per laborem consumuntur
spiritus, et sic potentiae remanent viribus destitutae nimirum externae, con-
sequenter etc.
Quaeres tertio:
Quibus plus noceat immoderatus et indecens somnus?
Respondeo: immoderatus et indecens somnus maxima et nociva res est
qui se bonarum artium litteris dederunt. Tum quia reddit illos stupidos, he-
betes, ac sic ineptos, ut nihil penitus in litteris proficere valeant. Unde poeta
canit ad studiosos somnolentos, et ut gallus voce eos excitat dicens:
Non jacet in moli veneranda scientia lecto.
Tum quia dedecet sapientiae amatores meliorem partem vitae, quae in
vigilia consistit mortis imagine comutare et vitam hominis, quae alias brevis
est, reddere breviorem. Quid enim est somnus, Felide? nisi mortis imago.
Quaeres quarto:
Utrum in statu innocentiae fuisset somnus?
Respondeo: qui ex lassitudine proveniret – respondeo negative; quem
vero pura evaporatio causaret – affirmative. Ratio primi est, quia in statu
innocentiae non fuisset lassitudo. Ratio secundi est, quia sic est genuina
et naturalis animae rationalis proprietas. Unde Scriptura commemorat Ada-
mum dormivisse ante lapsum: ergo, in statu innocentiae etc.
Quaeres quinto:
Quid sit somnium?
Respondeo quod somnium sit una ex proprietatibus animalis, et est ap-
prehensio phantasmatis nobis dormientibus occurrentis. Hinc in somno non
semper sensus internus ligatur, nisi quando est vehemens humorum copia,
ita ut res spiritus animales obstruantur, quando scilicet sensus internus liber
manet, tunc potest operari circa phantasmata et fortius quidem circa illa,
1...,78,79,80,81,82,83,84,85,86,87 89,90
Powered by FlippingBook