Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 89

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
299
quae per sensus externos firmius cognovimus. Plerumque autem somniantur
ea, quae complexioni magis sunt conformia, hinc melancolici tristiciam co-
lerici bella, jurgia, flegmatici pisces, aquam etc, sanguinei fluxus somniare
solent. Qui plures sensus internos admittunt, multum laborant: in quanam
potentia somnium fit collocandum? Quae difficultas nos non tangit, utpote
qui unum sensum internum diximus, ex dictis sequitur, quod qui caput ha-
bet multis repletum fumositatibus, non potest somniare ut infantes ebrii, et
etiam haec est ratio, cur in initio somni non somniamus, in medio valde ob-
scure, et in fine clare et distincte, quasi vigilaremus; nam in initio humores
valde abundant, in medio aliquantum vigent, et in fine consumantur.
Quaeres sexto et ultimo:
Quid sit respirium?
Respondeo: respirium in duplici consistit motione, scilicet in attrac-
tione ad cor per pulmones, et asperam arteriam factam, quae dicitur inspi-
ratio, et in expulsione ejusdem aëris quae dicitur expiratio. Inspiratio seu
attractio aëris fit hoc modo: dum aër ore aut naribus attrahitur et ostium
liberum panditur per asperam arteriam ad pulmones, ubi aspera arteria in
duas partes dividitur prope pulmones, deinde per eandem egreditur viam ut
fit expiratio aëris, qui per asperam arteriam fuit inspiratus, pulmones in hoc
habent se per modum folium, nam dum aër attrahitur, dilatantur, dum vero
expiratur, constringuntur. De principio hujus motus quaeritur: quid sit? Alii
ponunt cor, alii pulmones, alii utrumque simul. Posse tamen dici probabili-
ter primum principium hujus motus esse calorem cordis ex novo sanguine
generatum, qui calor diffunditur cum sanguine per arterias pulmonum qua
ratione inflatur et attrahitur torax, in quem ingreditur aer ut locum repleat
qui sua frigiditate calorem pulmonum et cordis redundit, et hac ratione pul-
mones concidunt aeremque expellunt, et quia semper novus advenit calor,
ideo semper nova causatur inflatio et nova respiratio. Sed quis motus inspi-
rationis aut respirationis sit prior?
Respondeo: priorem esse inspirationis, nam expiratio non potest esse,
nisi aëris inspirati et attracti; deinde in morientibus posterior est expiratio.
Ex his
Colliges: animalia quaedam pulmonibus carentia non respirent. Tales
sunt pisces, nam si isti in aqua respirarent, esset ibi aër, quod est falsum,
alias possent vivere extra aquam, quod etiam non, sicut nec homines in
aqua, sed suffocantur. Sunt enim aliqui pisces marini habentes pulmones,
sed neque hii possunt diu esse extra aquam propter frigiditatem sanguinis,
1...,79,80,81,82,83,84,85,86,87,88 90
Powered by FlippingBook