Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 67

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
277
Dico primo:
Intellectio non est peoprie actio de pradicato actionis – ita Mastrius,
disputatione sexta, quaestione tertia; quod
Probatur: actio quae proprie est de praedicato actionis debet habere
terminum aliquem qui media ipsa producatur; sed intellectio nullum habet
terminum media ipsa productum: ergo, non est proprie actio etc. Probatur
minor: Intellectio est mera objecti contemplatio; sed illa non importat for-
maliter aliquem terminum media ipsa productum: ergo, intellectio etc. Pro
solutione argumentorum
Adverte: quod intellectio (ut supra dicebam) sit actio tantum grammati-
caliter aequivoce et annalogice ob quasdam conditiones, in quibus convenit
cum actione vera et propria, non autem est talis univoce et physice, per
illam enim potentia vitalis tantum exercetur intentionaliter, non autem phy-
sice, scilicet operando. Deinde observa: quod quamvis intellectus noster non
possit reduci ad actum secundum, seu fieri actu intelligens, absque actione
ab ipso proveniente, hujusmodi tamen actio non spectat ad formalitatem
actionis; sic quidem in Deo est intellectio pro illo priori, antequam sit talis
actio seu dictio; quapropter
Dico secundo:
Intellectio nostra formaliter est qualitas spiritualis, quae est expressa
similitudo objecti ad primam speciem qualitatis spectans – est scotistarum.
Probatur prima pars: intellectio nostra est aliqua realis entitas; sed non
est substantia, nec quantitas, nec relatio, nec aliquid ex ultimis praedica-
mentis etc: ergo, est qualitas etc. Consequens: intellectio est in intellectu
possibili, ut forma accidentalis ipsum afficiens et informans; sed haec est
ratio formalis qualitatis: ergo, intellectio etc.
Probatur secunda pars: Aristoteles, textu 16, hic dicit, quod intellectus
in actu sit ipsa res cognita; sed hoc nequit intelligi entitative, ut patet: ergo,
similitudinarie et repraesentative, quasi dicat, intellectum in suo actu habere
similitudinem expressam sui objecti; quod autem intellectio nostra pertineat
ad primam speciem qualitatis, patet ex eo, quod in hac specie collocentur
omnes qualitates vitales – ut in Logica dictum est.
Objicies:
Entitas, in qua formaliter consistit intellectio, est formaliter exercitium,
ut patet, potentiae intellectivae; sed sola qualitas nequit esse formaliter exer-
citium: ergo, intellectio non est qualitas etc.
1...,57,58,59,60,61,62,63,64,65,66 68,69,70,71,72,73,74,75,76,77,...90
Powered by FlippingBook