Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 58

268
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
strationis phantasmatis, reducuntur alia omnia, quae solent intellectui agenti
attribui; nam hoc ipso, quod producatur species de phantasmate intelligibi-
liter repraesentans objectum, quod erat in phantasmate sensibiliter, dicuntur
phantasmata depurata et illustrata atque translata de ordine sensibilium ad
ordinem intelligibilium, et de ordine corporalium ad ordinem spiritualium.
Unde talis abstractio a materia depuratio et translatio dicitur etc.
Objicies primo:
Phantasma etiam concurrit cum intellectu agente ad productionem in-
telligibilis speciei: ergo, si illustratio phantasmatis ab intellectu agente tan-
tum consistit in concursu particulari ad productionem speciei intelligibilis,
non erit ratio, cur phantasma illustretur potius ab intellectu quam intellectus
agens a phantasmate.
Respondeo: nego consequens: ratio autem ob quam potius intellectus
dicitur illustrare phantasmata, non vero econtra, est, quia ille magis prin-
cipaliter concurrit et ellevat suo concursu phantasmata ad productionem
speciei intelligibilis non autem econtra, quia intellectus agens, utpote spi-
ritualis, non indiget ellevatione, sed est proportionatus speciei intelligibili,
quae pariter est spiritualis, phantasma autem utpote materialis indiget tali
ellevatione.
Objicies secundo:
Res sensibiles et materiales ut tales intelleguntur et terminant actum
cognitionis spiritualis, ut patet experientia: ergo, nullo modo est necessaria
talis translatio de ordine materialium ad ordinem spiritualium.
Respondeo: intellectum agentem non abstrahere nec denudare res a ma-
teria, quatenus se habet in ratione objecti terminativi, sed quatenus se habet
in ratione principii effectivi respectu cognitionis abstractivae, quia talis co-
gnitio a specie generatur, non autem ab objecto. Et quia species intelligibilis
in se est prorsus immaterialis et spiritualis, ideo res per talem speciem intel-
ligibilem repraesentata dicitur a materia abstracta.
Dico secundo:
Intellectus possibilis seu passibilis tria sunt munera, scilicet recipere
species intelligibiles productas ab intellectu agente et phantasmate, deinde
producere intellectionem, et tandem media intellectione operari circa objec-
tum, illud formaliter intelligendo.
Explicatur conclusio: Statim enim ac intellectus agens speciem intel-
ligibilem producit illam recipit intellectus passibilis, deinde simul cum tali
1...,48,49,50,51,52,53,54,55,56,57 59,60,61,62,63,64,65,66,67,68,...90
Powered by FlippingBook