Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 52

262
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
quidam nervus molior caeteris peculiariter deputatus ad gustum. Ad radices
tandem linguae sunt duae glandulae carne et earum munus est ex humoribus
salivam ad humectationem linguae gignere, sine qua nulla delectatio percipi
potest. Dictum organum seu sensorium gustus inest illi nervo molliori, qui
licet per totam linguam dilatatur, ut sapor a tota lingua percipiatur, virtutem
tamen suam efficaciter exercet in cuspide linguae, ut experientia patet. Caro
vero linguae, utpote naturae aqueae et humidae, est aptior ad rationem medii
interni excipientis saporis sive species impressas eorum, quam ad ipsum
elliciendum gustandi actum.
Objectum gustus est sapor; hic enim non est perceptibilis ab alio sen-
su externo, nisi a gustu, ex quo sic gustum describes: est potentia vitalis
materialis perceptiva saporis tantum. Pervenit autem sapor secundum suum
esse reale usque ad carnem linguae, qua carne operitur ille nervus, qui est
organum gustus et inde sapor emittit species intentionales usque ad ipsum
organum. Et sic construitur organum gustus.
Circa structuram sensus tactus nihil peculiare occurrit dicendum, eo
quod non sit affixus alicui parti determinati corporis, sed dispersus per to-
tum id seu per omnia membra exceptis ossibus, quae communiter omni sen-
su carere dicuntur.
Notandum tamen est, quod ad structuram totius corporis praeter carnem
(sub qua intelligimus cutem, membranam et alia hujusmodi) concurrat ma-
gna copia nervorum, quibus tota corporis texitur compago, qui nervi a cere-
bro originem trahunt, et deserviunt vehendi spiritibus animalibus ad totum
corpus, ut sua munera exercere possint. Unde negari non potest in quovis
corporis membro esse vim tactivam, eo quod in quovis sit vis sensiendi.
Vertitur tamen dubium: quodnam sit sensorium tactus?
Respondeo: Proprium organum tactus sunt praedicti nervi, cutis autem
et caro sunt medium intrinsecum per quod immittuntur species ab objecto
tangibili in organum tactus. Ita Aristoteles, libro secundo De anima, dicens:
quare sine dubio ipsa caro medium est in tactu: adeoque proprium etc.
Quaeres quarto:
Quodnam sit objectum potentiae tactivae?
Respondeo: esse qualitates tangibiles, et hae sunt quatuor primae quali-
tates et etiam aliquae secundae, ut durum, mole, grave, leve etc; ex quo sic
describis illum: est potentia vitalis materialis perceptiva qualitatis tangibilis
tantum; unde objectum potentiae hujus non est substantia sed accidens per-
tinens ad praedicamentum qualitatis. Ex quo deduces sensus externos non
1...,42,43,44,45,46,47,48,49,50,51 53,54,55,56,57,58,59,60,61,62,...90
Powered by FlippingBook