Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 57

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
267
est quam intellectus agens. Dubitari enim nequit actionem ellicitivam intel-
lectionis esse perfectiorem actione tantum productiva speciei intelligibilis;
unde semper absolute intellectus possibilis dicendus est perfectior intellectu
agente. Ad consequens: nego absolute antecedens: oppositum enim expresse
docet Scotus in Secundo et Tertio, quaestione undecima, et cum eo scotistae:
possunt enim angeli, si non haberent species impressas omnium rerum, illas
sibi comparare beneficio intellectus agentis, de quo theologi.
Dico primo:
Munus intellectus ut agentis est illuminare phantasmata et cum illis si-
mul producere speciem intelligibilem, quod quidem non est duplex munus
sed unicum, est enim idem illuminare phantasmata et producere speciem
intelligibilem.
Probatur: Aristoteles, tertio, De anima, docet quod intellectus agens se
habeat ad phantasmata sicut lumen ad colores; sed lumen ad colores tota-
liter se habet, ut illos illuminet, sicque possit emittere species visibiles, si
enim colores forent in tenebris non possent emittere species visibiles: conse-
quenter, lumen facit illos visibiles proxime: ergo, etiam intellectus agens sic
illuminabit phantasmata, quatenus scilicet facit quod objecta, quae tantum
intelligibia erant remote, fiant proxime intelligibilia; sed hoc facit produ-
cendo speciem intelligibilem objectorum, quae relucent in phantasia: ergo,
illuminatio phantasmalis et productio speciei intelligibilis est idem omnino
actus.
Probatur subsumpta minor: quia ut a(g)it Scotus, quaestione quinta
Quodlibet. aliud, quando necessarium est concurrere plures causas ad agen-
dum, una earum non est in potentia proxima ad agendum, nisi alia concurrat;
sed phantasma nequit producere speciem intelligibilem, nisi concurrente ac-
tione intellectus agentis: ergo, per hunc concursum constituitur phantasma
in potentia proxima ad producendam speciem intelligibilem; sed hoc est il-
luminari phantasmata ab intellectu agente: ergo, etc.
Ex quo deduces cum Scoto, in Primo, distinctione tertia, quaestione sex-
ta: intellectum agentem per talem illustrationem phantasmatis nihil causare
in illo, sed solum in intellectu possibili, in quo cum concursu phantasmatis
imprimi speciem intelligibilem; hoc tamen non obstante intellectus agens
dicitur illuminare phantasmata et non intellectum possibilem illum, quia
scilicet adjuvat phantasmata ut emittant species intelligibiles in intellectum
possibilem, et quia per actus intellectus agentis depuratur phantasma a con-
ditionibus materialibus seu a materialitate, et ad hoc munus, scilicet illu-
1...,47,48,49,50,51,52,53,54,55,56 58,59,60,61,62,63,64,65,66,67,...90
Powered by FlippingBook