Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 60

270
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Respondeo primo: Intellectus agens non est causa totalis speciei im-
pressae intelligibilis virtualiter repraesentantis objectum sensibilem, sed ad
totalis talis speciei causationem indiget concursu phantasmatis. Ratio est,
quia causa naturalis, si est totalis et bene disposita, semper actu agit; sed si
intellectus agens esset causa totalis speciei intelligibilis, esset causa natura-
liter totalis et bene disposita: ergo, semper talem speciem produceret; sed
hoc non: ergo, intellectus agens non est etc.
Respondeo secundo: phantasma seu species sensibilis residens in phan-
tasia concurrit cum intellectu agente efficienter partialiter ad productionem
speciei intelligibilis. Ratio est, quia species intelligibilis habet duo praedica-
ta, scilicet esse objecti repraesentativam et esse spiritualem; sed haec praedi-
cata nequeunt a solo intellectu provenire; nam esse repraesentativum objecti
nequit provenire a potentia, quae juxta Aristotelem est tanquam tabula rasa,
in qua nihil depictum est: ergo, datur aliud conprincipium concurrens simul
cum intellectu agente ad efficientiam talis speciei; sed nullum aptius est
assignabile quam phantasma: ergo, etc.
Quaeres secundo:
An detur memoria intellectiva?
Respondeo affirmative: patet hoc, tum ex Scriptura, namLuca, 14: ‘Dixit
Abraham diviti quando petebat ab ipso guttam aquae dicens: Pater Abraham,
mitte Lazarum ut intingat extremum digiti etc. Respondit: Fili, recordare quia
recepisti bona in vita tua’. Sed talis recordatio non poterat esse per memo-
riam sensitivam; anima enim separata, qualis fuit illius divitis, non intelligit
nec recordatur per sensum, quia tunc eo omnino caret: ergo, talis recordatio
fuit per memoriam intellectivam: ergo, datur memoria intellectiva; tum etiam
ratione, quia intellectus potest recordari intellectionum et volitionum: nam
gaudemus de volitionibus bonis praeteritis et paenitentiam agimus de malis;
sed hoc non fit per memoriam sensitivam: nam nullum spirituale, cujusmodi
sunt illi actus, cadit sub sensum: ergo, datur memoria intellectiva. Observan-
dum tamen cum communi, quod praefata memoria nullatenus distinguatur ex
natura rei ab intellectu, sed idem intellectus secundum diversa munera jam
dicitur intellectus jam memoria intellectiva, sicque distinctio solum rationis
ratiocinatae, et per ordinem ad extrinseca connotata intercedit inter intellec-
tum et memoriam ejus. Consequenter, datur memoria intellectiva, etc.
Quaeres tertio:
An intellectus agens distinguatur ab intellectu possibili?
Thomistae distinguunt illum realiter: verum, quia supra ostendimus
potentias animae non distingui inter se realiter, ideo cum illis amplius no-
1...,50,51,52,53,54,55,56,57,58,59 61,62,63,64,65,66,67,68,69,70,...90
Powered by FlippingBook