Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 70

280
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Dices:
Hoc ideo implicare, quia de ratione actus vitalis est, ut sit a principio in-
trinseco ita quod repugnaret ipsum esse a principio extrinseco; sed si repro-
duceretur a Deo, in nostro intellectu esset a principio extrinseco: ergo, etc.
Respondeo: quod nostra potentia vitalis respectu suarum actionum est
principium productivum, quatenus illas efficienter causat et sit principium
operationum, quatenus mediis illis in suum objectum tendit percipiendo
illud; unde licet verum sit omnino repugnare dari actum vitalem absque
principio intrinseco operativo; nequit enim non esse intrinsece in principio,
quod medio illo vitaliter operetur; bene tamen potest esse absque principio
intrinseco productivo illius, ut eveniret in nostro casu conclusionis, eo vel
maxime, quia cum causa efficiens sit extrinseca rei ab ipsa efficienter causa-
ta, omnino per accidens est, quod effectus sic productus intrinsece sit in tali
causa, quatenus haec est principium productivum ejus.
Objicies primo:
Intellectio est formaliter conceptus et verbum mentis – ut jam dictum
est; sed implicat dari conceptum et verbum mentis, quin sit ab intellectu:
ergo, et quod intellectio producatur absque efficienti influxu intellectus.
Respondeo: quod sic termini verbum mentis, conceptus etc signent pro-
lem seu notitiam genitam et repraesentationem seu perceptionem objecti;
quamvis igitur de ratione intellectionis sit, quod sit conceptus seu mentis
verbum, prout haec nomina significant repraesentationem seu perceptionem
objecti, non tamen prout significant prolem seu notitiam genitam ab ipsa po-
tentia. Unde licet intellectio semper sit repraesentatio seu perceptio objecti,
non tamen semper est et debet esse prolis seu notitia genita ab ipsa potentia,
quae media illa operatur.
Objicies secundo:
Si posset solus Deus producere intellectionem in nostro intellectu, pos-
set etiam volitionem in nostra voluntate; sed hanc nequit: ergo, nec illam.
Probatur minor: de ratione formali volitionis est, quod sit actus voluntatis;
sed non potest esse voluntarius, quin a nostra voluntate proveniat efficien-
ter: ergo, nequit etc. Probatur minor: actus voluntarius debet esse a principio
intrinseco: ergo, nequit etc; consequenter, si etc.
Respondeo: nego minorem – ad probationem: distinguo majorem: cau-
sative, nego majorem, ita minoris nego consequens duplex: proinde prout ad
praesens attinet, potest esse voluntarius semel causative, cum nempe actus
causatus est efficienter a nostra voluntate; alia vice operative, cum scilicet
1...,60,61,62,63,64,65,66,67,68,69 71,72,73,74,75,76,77,78,79,80,...90
Powered by FlippingBook