Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 61

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
271
bis non superest lis. Aliqui scotistae distinguunt illum formaliter ex natura
rei; verum, probablius puto distinctionem hanc inter intellectum agentem
et possibilem potius tantum rationis ratiocinatae dicendam esse, desump-
tam ex numerica diversitate non autem ex realitate actuali et multiplicitate.
Videtur enim talis sufficere distinctio, nam idem intellectus per eandem vir-
tutem virtualiter multiplicem (ut sol) sufficit ad omnia illa diversa munera
obeunda; sicut sufficit ad aprehendendum, judicandum et distinguendum,
entitatum enim pluralitas quantum fieri potest est omnino vitanda: adeoque,
solum distinguitur distinctione etc.
Quaestio secunda:
Quodnam sit adaequatum objectum nostri intellectus?
Nota primo: quod objectum adaequatum nostri intellectus ex natura po-
tentiae sit duplex: unum scilicet secundum naturalem attingentiam et aliud
secundum naturalem inclinationem. Objectum adaequatum in primo sensu
est illud cujus cognitionem propriis viribus potest intellectus assequi cum
solo Dei generali concursu et aliarum naturalium causarum; in secundo vero
sensu est illud cujus cognitionis est capax intellectus ex natura sua, nequit
tamen propriis viribus talem capacitatem reducere ad actum. Rursus objec-
tum naturalis attingentiae potest etiam esse duplex, scilicet motivum et de-
terminativum. Primum est illud quod movet potentiam ad actum immitten-
do in illam speciem sui impressam, vel simul concurrendo cum potentia in
genere causae efficientis ut elliciat actum. Secundum est id, quod dumtaxat
terminat actum ellicitum a potentia, nullatenus tamen illum causat: adeoque,
etc.
Nota secundo: quod objectum bifarie posset dici adaequatum, videlicet
vel propter continentiam omnium quae potentia possunt attingi, ut est essen-
tia divina, quae est objectum adaequatum intellectus divini, quia continet in
se omnia cognoscibilia, vel formaliter, vel virtualiter, vel denique eminenter
etc; vel dicitur adaequatum praedicative, ita ut tale objectum praedicetur vel
identice vel formaliter de omni illo, quod est per se cognoscibile a poten-
tia. De objecto adaequato in secundo sensu difficultas hujus quaestionis est.
Deinde potest haec quaestio agitari de intellectu nostro, tum pro hoc statu,
qui dicitur status conjunctionis cum corpore, cum quo vires habet intellectus
aliquo modo aligatas sensibus, tum ex natura potentiae, prout scilicet a sen-
sibus praescindit ac veluti a quocunque impedimento solutus consideratur.
Alia quae in prooemialibus Logicae circa rationem objecti dicta sunt, hic
recolere omnino est necesse.
1...,51,52,53,54,55,56,57,58,59,60 62,63,64,65,66,67,68,69,70,71,...90
Powered by FlippingBook