Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 63

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
273
tionem ad aliquas perfectiones, sed ultra hoc requiritur, quod possit propriis
viribus attingere ultimam aliquam dispositionem talis perfectionis. Et hoc
confirmat exemplum ab adversariis allatum: infusio enim animae rationa-
lis est naturaliter debita corpori organisato, eo quod agens naturale propriis
viribus, et homo generali Dei concursu adjutus, attingat ultimam dispositio-
nem in fusionis talis animae.
Dico secundo:
Objectum adaequatum naturalis attingentiae nostri intellectus est tan-
tum ens limitatum et finitum.
Probatur: illud est objectum adaequatum naturalis attingentiae nostri
intellectus per quod, quodvis sub ipso contemptum, potest ab intellectu di-
stincte et quidditative attingi, sed noster intellectus sic cognoscere et attin-
gere potest ens finitum et limitatum: ergo, objectum, etc. Major est mani-
festa, quia illud est objectum adaequatum potentiae secundum ejus natu-
ralem attingentiam, quod ipsa potest percipere, secundum omnes rationes
illas objectivas, usque ad ultimam ejus formalitatem, et hoc absque aliqua
potentiae ellevatione ei naturaliter indebita; ob hanc rationem, licet Deus a
nobis in via cognoscatur, sub aliquo conceptu communi cum creaturis, aut
sub aliquo conceptu proprio ex communibus, quuia tamen non attingitur sub
conceptu proprio ex propriis, et quatenus est talis numero essentia; ideo non
est objectum naturalis attingentiae nostri intellectus. Et quamvis beati in
patria ipsum facie ad faciem contemplentur, et conceptu intuitivo essentiam
divinam videant, hoc tamen non praestant propriis viribus, sed naturali au-
xilio et lumine gloriae adjuti. Probatur tamen minor principalis argumenti:
nam quodvis ens finitum et limitatum, sive absolutum sive respectivum, est
proportionatum nostro intellectui, siquidem nec excedit illum nec ab illo
exceditur: ergo, noster intellectus per naturalem attingentiam potest cogno-
scere quodlibet ens finitum et limitatum. Hic
Adverte: quod
esto
pro hoc statu alligationis sensibus intellectus noster
difficulter aut vix aliqua entia praecipue spiritualia percipere possit, tamen
saltem anima et intellectus separatus a sensibus absque aliqua ellevatione si-
bi naturaliter indebita potest propriis viribus quaelibet entia finita attingere.
Colliges primo:
Objectum adaequatum motivum nostri intellectus pro hoc statu esse
quidditatem rei proprie et formaliter sensibilem. Ratio est, quia ut fert pro-
logium commune: nihil est in intellectu quod prius non fuit in sensu; sed
1...,53,54,55,56,57,58,59,60,61,62 64,65,66,67,68,69,70,71,72,73,...90
Powered by FlippingBook