Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 56

266
Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
Liber tertius: De anima
Disputatio prima: De anima intellectuali seu rationali
Ex his dictis satis constare potest, quomodo anima rationalis a suis po-
tentiis distinguatur et quomodo ipsae inter se. Unde in praesenti de pluribus
difficultatibus, quae circa ipsas animae rationalis potentias exagitari solent;
a nobis tamen restat examinandum quidquid de ipsa fuerit; et quia ordine
naturae, tam in essendo quam in operando, praecedit intellectus voluntatem,
ideo prius de hoc quam de voluntate sermo erit; ideoque antequam de ipsa
agere incipiam, prius de intellectu instituenda erit
Quaestio prima:
De intellectu agente et possibili
Omnes philosophi cum Doctore Subtili tenent dari intellectum agentem.
Et ratio est, quia anima rationalis non est actu semper informata speciebus
objectorum, sed quandoque actu est quandoque in potentia: ergo, praeter
illam entitatem per quam tantum est in potentia quatenus recipere potest
species intelligibiles objectorum concedenda est aliqua entitas seu aliquod
munus per quod sit in actu; sed hujusmodi est intellectus agens, a quo pro-
ducuntur species intelligibiles in ipso intellectu, ut possibili – ut patebit ex
dicendis: ergo, etc. Et hinc non erit difficile cognoscere quid sit intellectus
agens et quid intellectus possibilis seu passibilis. Est autem intellectus agens
quaedam facultas effectiva specierum intentionalium objectorum existen-
tium in phantasmate; intellectus vero possibilis est quaedam facultas animae,
mediante qua potest cognoscere objectum per spiritualem cognitionem, ad
cujus productionem concurrunt species intelligibiles, quae producuntur per
intellectum agentem. His enim speciebus fecundatur intellectus possibilis
constituiturque in actu primo proximo potens ellicere cognitionem. Sed
Dices:
Si intellectus agens produceret species intelligibiles in intellectu pos-
sibili, esset eo nobilior; nam omne agens est nobilius patiente; sed hoc dici
non potest: ergo, non producit etc. Consequens: angelus licet sit spiritualis
substantia tamen non polet intellectu agente: ergo, nec anima rationalis.
Respondeo: concedo libenter majorem: considerato intellectu possibili
quatenus praecise possibilis est et receptivus specierum intelligibilium, quae
ab intellectu agente producuntur; si tamen consideretur intellectus possibilis
quatenus cum specie intentionali elliciunt intelectionem, longe praestantior
1...,46,47,48,49,50,51,52,53,54,55 57,58,59,60,61,62,63,64,65,66,...90
Powered by FlippingBook