Antonius Xderich: Tractatus in libros de anima - page 59

Hrkać, S., Tractatus in libros de anima …, Prilozi 69–70 (2009), str. 211–300
269
specie in se recepta est proxime potens producere intellectionem, et haec
duo munera intellectus possibilis seu passibilis dicuntur. Deinde tali intel-
lectione ab illo producta et in ipso recepta operatur circa objectum illudque
formaliter intelligit, ex hoc vocatur intellectus operativus. Duo priora mu-
nera imperfectionem involvunt, non autem tertium, unde etiam hoc in Deo
reperitur, non autem illa. Ex his patet, distinctio intellectus et aliarum poten-
tiarum cognoscitivarum necnon et appetitus tam naturalis quam sensibilis
seu sensitivi procedentes a potentiis vegetativis, hae enim tantum sunt pro-
ductivae non vero operativae; illa autem utrumque munus sortiuntur.
Deinde observa, quod intellectus absolute et simpliciter stet pro intel-
lectu possibili, non agente; cujus ratio est, quia intellectus simpliciter est
virtus spiritualis cognoscitiva, sed intellectus agens qua talis non est virtus
formaliter cognoscitiva, ut ex dictis patet: ergo, etc.
Colliges:
Productionem intellectionis non esse munus intellectus ut agentis. Ratio
est, nam intellectus agens non dicitur talis ab agendo intellectionem, sed ab
agendo species intelligibiles; sic enim quod intellectus producat intellectio-
nem, diceretur agens, pari ratione quaevis potentia productiva suae opera-
tionis, diceretur agens, propter quod daretur voluntas agens, sensus agens,
quod est contra Aristotelem, qui rationem potentiae agentis soli intellectui
concedit; ac per consequens etc.
Quaeres primo:
Quomodo phantasma concurrat cum intellectu agente ad
productionem speciei intelligibilis?
Haec quaestio non procedit de speciebus rerum spiritualium, ad has enim
causandas nequit concurrere phantasma; sic quidem res spirituales non sunt
sensibiles, deinde ut melius modus quo intellectio fiat cognoscatur, adverte,
quod objectum sensibile v. g. visibile, prius imittat species sui in potentiam
visivam, deinde fit visio, a qua causatur alia species et imittitur in sensum
internum, a quo simul cum illa specie ellicitur interna sensatio. Praeterea illa
species impressa sensui interno est quid materiale vocaturque phantasma, et
cum intellectus sit potentia spiritualis, nequit in se recipere talem speciem
materialem, ideo assignatur intellectus agens productivus speciei impressae
intelligibilis et spiritualis, quae qualitas est forma proportionata intellectui
possibili, ut in ipso recipiatur, a quo cum illa specie intelligibili producitur
species expressa seu intellectio media ipsa operatur circa objectum illud in-
telligendo et sentiendo. Hoc notato
1...,49,50,51,52,53,54,55,56,57,58 60,61,62,63,64,65,66,67,68,69,...90
Powered by FlippingBook