Hrkać,
S., Metaphysica p. Antonii Xderich, Prilozi
53-54
(2001), str. 231-285
273
alio, est existere unum sine alio; quod est maximum signum distinctionis re–
alis;
ergo,
essentia realiter distinguitur etc.
Respondeo:
Nos non posse divise intelligere essentiam sine existentia sibi
proportionata, ut v.g. essentiam possibilem sine existentia possibili et essen–
tiam actualem sine existentia actuali. Hinc observa quod de ccnceptu actualis
existentiae sit constituere actu existentem essentiam, de conceptu vero for–
mali existentiae
passibilis
est constituere essentiam potentem existere, et sic
semper debemus loqui de essentia et existentia proportionaliter sumptis. Illa
tamen possibilitas existentiae non debet explicari ita, ut existentia sit in po–
tentia, seu ut essentia sit in potentia ad existentiam, sed ita quod existentia
quae in statu possibilitatis est, possit esse in statu actualitatis, qui status actu–
alitatis nihil aliud importat quam positionem rei extra causas, ac per conse–
quens essentia etc.
Quaeres:
Utrum existentia et essentia saltem formaliter distinguantur?
Respondeo:
Existentia creata aliquo modo ex natura rei distinguitur for–
maliter ab essentia. Ratio est, quia a parte rei de essentia et existentia creata
verificantur praedicata contradictoria; nam essentia est quidditas rei, existen–
tia autem
creata
non; sed esse et non esse sunt praedicata contradictoria;
ergo,
distinguuntur formaliter. Essentia
ponitur
dirrecte in praedicato, non
vero existentia. Circa essentiam sunt propositiones aeternae veritatis, circa
existentiam vero contingentes;
ergo,
datur distinctio inter eas; sed non realis;
ergo,
formalis, ac per ccnsequens distinguuntur formaliter. Hanc tamen defi–
nitionem formalem dicit Mastrius non esse perfectam seu inter formalitates
perfectas, sed dicit tantum esse imperfectam seu modalem ut in Magna dixi–
mus 'Logica'; eo quod existentia non dicat aliquam formalitatem perfectam
sed
tantum
modum intrinsecum essentiae servata proportione inter essen–
tiam et existentiam possibilem et inter essentiam et existentiam actualem.
Sed directe dices
Contra hoc:
Si existentia distingueretur formaliter ab essentia, tunc sicut
essentia existit per existentiam formaliter ab illa distinctam, ita existentia per
aliam existentiam ab illa etiam formaliter distinctam. Item nequit essentia
actualis concipi, quin concipiatur existens;
ergo,
essentia actualis nullatenus
ab existentia distinguitur. Tandem, essentia praescindens ab existentia non
est essentia existens seu actualis; sed si distingueretur formaiiter, praescin–
deret ab illa;
ergo,
non esset essentia actualis et existens. Consequenter etc.
Respondeo ad primum:
Hoc argumentum esse bene contra
thomistas,
nec
vero contra nos. Ratio est, quia quae distinguuntur realiter necessario dis–
tinctas possibilitates obiectivas quarum cuilibet debet in re correspondere
distineta actualitas quae in esse ponatur et existat. Unde si essentia dis–
tingueretur realiter ab existentia utique concluderet argumentum; at vero
1...,33,34,35,36,37,38,39,40,41,42 44,45,46,47,48,49,50,51,52,53,...55